Salimbene de Adam: Cronica

Pag 11


custodiam galeis indixit; ex quibus V captis, viris nobilibus
et piratis, armis et victualibus onustis, Saladinus dolore commotus
terrestri bello barbacánam invadit, impugnans eam petrariis et
manganis, gattis, spiculis, sagittis et telis. Cumque nimium marchio
gravaretur, suis a navali victoria revocatis, terrestri prelio
dimicavit, afficiens Saracenos multiplici damno sine detrimento
suorum. Videns itaque Saladinus quod navali bello nequaquam
proficeret, iussit IX galeas deduci Berithum. Quas Christiani
viriliter prosequentes usque adeo coartarunt, quod octo ex illis
igne proprio Saladinus comburi fecit agresti, nona litore Sydoniensi
confracta. Ergo stolio Saladini destructo, cernens quod in obsidione
proficere non valeret, machinis universis combustis, pridie
Kal. Ianuarii ab obsidione recessit. Et in signum meroris caudam
equo proprio quem equitabat fecit abscidi, ut sic suos ad vindicandum
iniuriam incitaret.
Eodem anno Gregorius apud Ferariam papa creatur. Hic
fuit vir religiosissimus, cuius mundus in maligno positus non fuit
presentia dignus. Et ideo, cum sedisset vix duobus mensibus,
substulit eum Deus. Hic hortabatur plurimum Christianos crucis
signum assumere et ad recuperandum civitatem sanctam Ierusalem
et sepulcrum Domini festinare.
Quod imperator Fridericus crucesignatus est volens cum suis Domino
militare. Et quod eodem anno Saladinus Tripolim accedens in Antiochenum
principatum convertit habenas, ubi multas Christianorum
terras subiugavit, et in Galilea similia est patratus. Tunc imperator
comitem Henricum ad Saladinum direxit, monens et monitans ut terram
desereret, quam invaserat, Iesu Christi.

Imperator igitur victoriosus Ytaliam sibi et inter se pacatam
relinquens in Alamaniam rediit, et zelo Dei accensus crucis se
et suos, ut Domino militaret, signaculo communivit. Tunc temporis
Gregorio Clemens in papatu successit. Obiit Rome.
Anno Domini MCLXXXVIII, cum Tyrenses lignatum vel
herbulatum exire, Saracenis occursantibus, non auderent, fame
valida coartati, iussu marchionis, stolio navali cui preerat Hugo

Torna all'inizio