Salimbene de Adam: Cronica

Pag 226


quomodo custodiet alienam? Et qui sua facta bene non
facit, quomodo bene faciet aliena? Ideo dicit Ecclesiasticus XIIII:
Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Ideo dicit Apostolus, I
ad Timo. III: Si quis autem domui sue preesse nescit, quomodo
Ecclesie Dei diligentiam habebit?
Sed hoc miser prelatus et insufficiens
non potest cognoscere, quia scriptum est: Vir insipiens
non cognoscet, et stultus non intelliget hec
. Item Prover. XXI:
Omnis via viri recta sibi videtur. Sed dicitur ibidem: Perversa
via viri aliena est; qui autem est mundus, rectum est opus eius
.
Item Prover. XVI: Est via que videtur homini recta, et novissima
eius ducunt ad mortem
.
Qualiter prelatus se debet habere erga subditos et e converso.
Quia vero omnino subditi sine prelato esse non possum, quia,
testante Sapiente, Prover. XI: Ubi non est gubernator, populus
corruet
, faciat qui eligitur in prelatum quod beatus Gregorius
docet: «Pollens virtutibus invitus et coactus accedat ad regimen
animarum». Item Augustinus: «Qui alendorum subditorum
curam recipere noluerit, ut suscitet semen fratri suo Christo,
discalciati opprobrium sustinebit».
Cum igitur bonus prelatus bonos subditos habet, debent se
mutuo diligere et revereri, sicut Scriptura docet. Nam de prelato
erga subditos Ecclesiasticus dicit, VII: Pecora tibi sunt,
attende illis, et si sunt utilia, perseverent apud te
. Item Prover.
XXVII: Diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera.
Non enim habebis iugiter potestatem, sed corona tribuetur
tibi in generatione generationum
. Item Eccli. XXXII: Rectorem
te posuerunt, noli extolli. Esto in illis quasi unus ex ipsis. Curam
illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe,
ut leteris propter illos et ornamentum gratie accipias coronam et
dignitatem consequaris congregationis
(vel corrogationis). Item
Iudith VIII: Et nunc, fratres, quoniam vos estis presbiteri in populo
Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda
eorum erigite, ut memores sint quia temptati sunt patres nostri, ut

Torna all'inizio