Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 114


XXXX. [De] eo quod notarii a [sin]gulis deberent [a]ccipere
circum quod ... non populus.
Hac igitur occasione, primo notariorum enormem studuit rapacitatem
ad mensuram redigere, certumque modum quid
a singulis deberent accipere pro negotiorum diversitate constituit.
Sed et stratigotorum nichilominus eorumque qui provinciis
vel singulis oppidis preerant perniciosam licentiam refrenavit, quia
plebem impune multis dampnis et iniuriis atterebant. Iusticie
vero rigorem eatenus voluit observari, ut nec amicis quidem aut
ipsis magnatibus curie parcendum crederet, nec a potentibus viris
subiectos opprimi pateretur, nec omnino quamlibet iniuriam pauperis
dissimulando transiret. Cuius rei fama [totum] regnum
brevi pervaden[s, ple]bisque gratiam et favorem ei concilians,
tanta nomen eius celebritate diffudit, ut omnes assererent velut
consolatorem angelum a Deo missum, qui curie statu in melius
immutato, aurea secula revexisset. Unde contigit ad curiam ex
omnibus regni finibus tantam virorum ac mulierum turbam confluere,
ut et iudices examinandis litibus, et notariorum numerus,
licet nuper adauctus esset, vix licteris scribendis sufficeret.
Interea qui ob confirmandam electionem missi fuerant redeuntes,
licteras Romani pontificis affectuosissimas attulerunt,
asserentes promotionem se cancellarii gratanter audisse et eius
electionem modis omnibus approbatam velle ratam et stabilem
permanere. Requisiti ergo suffraganei episcopi canonicique ut
ipsi cancellario securitatis sacramentum prestarent, assensum facile
prebuerunt. Cumque Mazariensis episcopus et Maltensis
iuxta propositum sibi modum iurassent, episcopus Agrigentinus,
ut affectuosius et ex animo videretur iurare, novis quibusdam et

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio