et ea, quae praelati nostri missi cum imperialibus missis de observatione fidei orthodoxe  
et pia patrum traditione in vestri praesentia disputantes altercati sunt, nobis  
liquidius per eadem vestra scripta innotuistis; simulque et exemplar litterarum, quas  
praelato imperatori direxistis, responsionis quippe modo, et solutionem petitionum de  
his, quae ab eo vobis intimata sunt, nobis dirigere a Deo inlustrata excellentia vestra  
annuit; verum etiam et, quemadmodum eisdem imperialibus missis responsum reddidistis  
et unum ex eis, Anthi nempe spatarium, cum vestris missis regiam direxistis  
urbem et alium, videlicet Sinesium eunuchum, apud vos detenuistis, simili modo nobis  
minutius intimastis. Agnitisque omnibus a vobis pro exaltatione sancte Dei ecclesiae  
et fidei orthodoxe defensione peractis, laetati sumus gaudio magno. Et ita nobis placabilia  
existunt, sicut certe, non hoc humano consilio, sed Dei providentiae intuitu  
vos talia egisse ac respondisse, ambiguum non est. Vere enim, domine rex, fili  
christianissimae et spiritalis compater, spiritus Dei intimi cordis tui inlustrat piam considerationem,  
et, qui spiritus sancti gratia redundat, non aliis nisi quae spiritalia sunt  
exuberat, quoniam cor potentiae vestrae in manu Dei consistens in suo procul dubio  
illud inclinat beneplacito.  
Direxistis siquidem nobis per eadem vestra scripta significantes, quod nulla  
suasionum blandimenta vel promissionum copia vos possit avellere ab amore et fidei  
promissione, quam beato Petro principi apostolorum et eius vicario, praedecessori et  
germano nostro sanctae recordationis, domno Stephano pape, polliciti estis; sed in  
ea ipsa vos caritate et sponsionis fide fine tenus fore permansuros. Et quidem nos,  
praecellentissime regum, experimento conperimus et operibus conprobavimus, vos  
firma atque robustisima constantia in ea ipsa sponsione in finem permanere, et in  
vobis confidimus, quod, si universi mundi thesaurorum copia in conspectu vestro afferatur  
ac tribuatur, nullo modo in aliam partem vestram firmam et a Deo inpulsam  
mentem declinare conflectereque valebit, quoniam vos omnipotens Dominus prae  
cunctis regibus seculi elegit et in vobis conplacuit, ut vestro certamine sancta universalis  
Dei Romana ecclesia et capud omnium ecclesiarum ac firmamentum fidei  
christiane ab inpugnatorum insidiis liberata extitisset; et illud, quod a constitutione  
seculi Dominus per vos perfici decrevit, ecce mirabiliter operatum est. Unde magnam  
post Deum in vestro regali culmine spei fiduciam habemus, quod perfectius ipsa  
sancta Dei aecclesia atque haec miserrima et afflicta provintiola a perfidia inimicorum  
liberetur, quia antiquus humani generis hostis non desinit inimicorum corda pulsare,  
ut suas iaculent sollte insidias. Sed, bone, orthodoxe rex, tuo solito certaminis presidio  
eorum cum Dei virtute stude confringendum malitiam, ut sancta Dei ecclesia et  
populus eius peculiaris perfectius ab inimicorum sevitia liberetur et merito suffragiis  
apostolorum circumsepti mercedis vobis in caelo repositam coronam consequi mereamini.  
Direximus itaque excellentiae vestrae, iuxta ut intimastis, signum nostrum per  
praesentem missum vestrum.  
Interea et hoc innotescimus christianitati vestrae: quod iam sepius nos petisse  
dinoscitur Tasilo Baiuariorum dux, ut nostros missos ad vestram praeclaram excellentiam 
  |  
  |