Salimbene de Adam: Cronica

Pag 772


quod per X miliaria distat a Mutina super ripam fiuminis Situle.
Porro Mutinenses extrinseci erant in Savignano. Cum autem
dominus Manfredinus de Saxolo audivisset quod suis inferebatur
bellum et quod cum hostibus viriliter dimicabant auxilium expectando,
provocatus animo dixit his qui ex parte sua erant: «Si
quis est meus amicus, iungatur michi et modo ostendat, et pugnemus
viriliter hodie pro animabus nostris et amicorum nostrorum!».
Secuti sunt igitur eum omnes, a parvo usque ad maximum, qui
apti erant ad prelium, exceptis custodibus Savignani, et irruerunt
viriliter et acriter super Mutinenses interiores et percusserunt eos
et interfecerunt in ore gladii, et multos ceperunt et abstulerunt
eis omnia victualia et arma bellica. Sed et ipsi, cum vidissent insultum
et audatiam inimicorum et concivium suorum, conversi sunt
in fugam, proicientes arma bellica et vestes et omnia que habebant,
animas suas tantum salvare cupientes.
Tunc Parmenses, audientes hec omnia, miserunt Reginis octo
sollemnes ambaxatores, qui omnes potestates terrarum extiterant
non semel neque bis, qui rogabant Reginos, ex parte communis
Parme, ne stultiçarent, sicut stultiçaverant Mutinenses, et ne vellent
civitatem suam destruere; et fuerunt Regii diebus non paucis,
quos vidi et visitavi, quia in conventu Regino habitabam tunc
temporis. Ambaxatores autem isti fuerunt: dominus Matheus
de Corigia, dominus Bonacursus de Montilio, dominus Rolandus
Puttagius, dominus Rolandus de Adhegheriis, dominus Hugolinus
de Rubeis, dominus Egidiolus de Marano et duo alii populares,
quorum nomina memorie non occurrunt. Quibus responderunt
dicentes quod de Parma civitate sua curam haberent et sollicitudinem
custodiendi eam, quia bene custodirent Regium suam
civitatem, ne destrueretur. Hoc ideo dixerunt Regini, quia ambitio
et zelotipia quedam erat in Parma sicut et in Regio, quasi dicerent:
Medice, cura te ipsum. Nam in Regio preter partem imperialem,
que diu exterius erat expulsa et vagabunda et vagipalando
exulabat, due partes surrexerant ex parte Ecclesie pullulate, quarum
una dicebatur Superior, alia Inferior censebatur. In Superiori
parte civitatis Regine principales erant et capitanei; dominus
Aço de Manfredis et dominus Antonius de Robertis et Thomasinus

Torna all'inizio