Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 418


vena auri, semper quasi abundare ibi talem venam; et in
quibus abundat vena argenti similiter se habere. si ergo
natura sic agit quod venam auri non convertit in venam
argenti, vel in venam ferri, nec econverso; quia maxime
bene operamur si imitamur actiones naturae, et maxime
bene regitur civitas si imitatur ordinem naturalem: vena
auri ut principantes maiori principatu, vel existentes in
maioribus principatibus; et vena argenti ut existentes in
minoribus, non debent converti in venam ferri, ut quod
fiant subditi, et deponantur a magistratibus suis. Quintum
autem quod dicti Philosophi senserunt statuendum circa
civitatem, est, quia dixerunt civitatem quamlibet dividendam
esse in quinque partes. videlicet in agricolas, artifices,
bellatores, consiliarios, et principem. Dixerunt enim
agricolas necessarios esse ad constitutionem civitatis, propter
ea quae requiruntur ad victum. Artifices vero necessarii
erant, propter vestimenta et domos et alia quae
requiruntur ad vitam. Bellatores quidem necessarii existebant,
propter defensionem civitatis et reprimendos
hostes dicebant autem civitatem (si bene
ordinata erat) ad minus deberet habere
mille bellatores, et ad plus quinque
millia. principes vero
et consiliarii necessarii
erant in civitate
ad dirigendum
cives ut virtuose viverent, et ut debite
observarent leges. Tangebant autem dicti
Philosophi quaedam alia circa regimen
civitatis, de quibus si locus
occurrat mentio
fieri poterit.

Torna all'inizio