| Utrum oratio sit subiectum in Prisciano Minori
 Consequenter quaeritur utrum oratio sit subiectum in  Prisciano
 Minori.
 Et arguitur quod non,
 1. quia idem non est subiectum totius et partis; sed oratio
 est subiectum totius grammaticae; ergo non erit subiectm in
 hoc libro, qui est pars grammaticae. Maior manifesta videtur.
 Minor prius probata est; et posset confirmari maior per hoc, quia
 si idem esset subiectum totius et partis, tunc totum esset aequale
 parti; consequens est falsum; ergo et antecedens. Falsitas consequentis
 de se patet. Nam hoc est principium per se notum, quod
 omne totum est maius sua parte. Consequentia declaratur. Nam
 scientiae distinguntur quemadmodum <et> res de quibus sunt,
 ut dicit Philosophus III  De anima , et si idem esset subiectum
 totius et partis, tunc subiectum [subiectum] partis esset aequale
 subiecto totius et per consequens scientia totius scientiae < partis >.
 2. Iterum, illud non est subiectum in scientia, de quo principaliter
 non intenditur in scientia; sed de oratione non intenditur
 principaliter in hoc libro; ergo non est subiectum huius libri.
 Maior patet, eo quod subiectum est illud, de quo principaliter intenditur
 in scientia, et cuius gratia quae determinantur in scientia,
 determinantur. Minor patet discurrendo per librum. Nam Priscianus
 parum mentionem facit de oratione, sed videtur determinare
 solum de constructione.
 In contrarium arguitur: illud, de quo determinatur in scientia,
 et non sicut pars subiecta, nec sicut materialis, nec sicut principium |
 definiens, nec ut modus significandi, nec sicut privatio,
 oportet quod sit subiectum in scientia; sed in hoc libro determinatur
 de oratione, vel saltem determinari debet, et non sicut pars
 subiecta, nec materialis, nec ut principium definiens, nec ut modus
 significandi, nec ut privatio; ergo oratio est subiectum in hoc libro.
 Maior manifesta est, eo quod pluribus modis non potest
 aliquid determinari in scientia. Minor probatur. Nam oratio
 non determinatur sicut pars subiecta, eo quod nullius determinati
 in grammatica est pars subiecta; nec sicut materialis, eo
 quod nullius est materia; nec sicut principium definiens, eo quod
 principia sunt simpliciora principiatis, oratio autem est maxime
 composita in grammatica; nec est determinatum de ea sicut modus
 significandi, eo quod nullius est modi significandi; nec sicut
 privatio, quia non est privatio actus, et ideo relinquitur quod
 determinetur ut subiectum
 Ad hoc dicendum quod oratio est subiectum in hoc libro.
 Et hoc probatur, quia illud, quod primo movet intellectum informatum
 ista scientia et ad quod habent attributionem quaecumque
 determinantur in scientia, et propter quod quaecumque determinantur
 in scientia, determinantur, est subiectum in scientia; sed
 in hoc libro oratio sic se habet, vel sic se debet habere; ergo oratio
 est subiectum in hoc libro. Maior manifesta est et patet ex
 dictis in alia quaestione. Minor declaratur. Nam oratio primo
 movet intellectum informatum ista scientia, loquendo de tota
 scientia grammaticae, ut prius probatum est, et ideo cum de oratione
 in nullo alio libro determinetur in grammatica, oportet
 quod determinetur in isto libro et primo moveat intellectum informatum
 in ista scientia, et omnia quae determinantur eius
 gratia determinentur et habeant attributionem ad ipsam, et hoc
 apparebit statim cum dissolventur rationes.
 Tunc respondendum ad rationes in contrarium:
 1. Ad primam: "Idem non est subiectum totius et partis",
 verum est sub eadem ratione, sed sub alia ratione necessarium est
 quod idem sit subiectum totius et partis. Et hoc apparet, quia
 si id, quod est subiectum in tota scientia, non determinaretur in
 aliqua parte scientiae, tamen sub alia ratione, quia oportet quod
 sit subiectum in tota scientia secundum omnem rationem possibilem
 de eo, in aliqua parte secundum rationem communem ipsius,
 tunc dico quod, si sub ista ratione non determinaretur in aliqua
 parte de subiecto scientiae, aut oporteret quod procederetur ex
 ignotis, aut oporteret quod determinaretur in omni parte scientiae.
 Non est dicendum quod in scientia ex ignotis procedatur,
 quia tunc non esset scientia; est enim de ratione scientiae, quod sit
 ex notis; nec oportet quod determinetur in omni parte scientiae,
 quia idem frequenter repetere est inutile; ergo oportet quod determinetur
 in aliqua parte scientiae, et si sic, necessario idem esset
 subiectum totius et partis. Maior istius rationis probatur, quia
 minor probata est. Nam si non determinaretur de subiecto scientiae
 secundum rationem universalem, tunc cum nostra cognitio
 incipiat a notioribus, ut apparet I  Physicorum , tunc ignoraretur
 subiectum secundum rationes speciales, secundum quas determinaretur
 in alia parte scientiae, vel etiam oporteret quod in omni
 parte determinaretur secundum rationem universalem; et ideo
 oportet quod idem sit subiectum totius et partis. Et cum probatur
 quod hoc non est possibile, quia tunc pars esset aequalis toti, dico
 quod verum est si sub eadem ratione consideraretur in toto et
 parte, sed in parte consideratur secundum rationem universalem,
 in toto secundum omnem considerationem possibilem de eo, ut
 puta quantum ad rationem communem et specialem secundum
 quod determinatur de partibus subiectis et materialibus et sic
 de aliis considerationibus possibilibus de eo; et ita patet quod secundum
 diversas rationes formales est subiectum totius et partis.
 Et cum ulterius dicebatur "quod scientiae distinguuntur etc.",
 verum est secundum rationes formales subiectorum. Et ideo cum
 diversimode sit subiectum totius et partis, ut est subiectum partis
 [est pars subiecti] et ut est subiectum totius scientiae <est>
 quantum ad rationem formalem, ideo ratio non concludebat.
 Et hoc modo oratio est subiectum in Prisciano quantum ad rationem
 universalem ipsius et est hoc necessarium propter praedictam
 causam, et per hoc confirmatur ratio positionis.
 2. Ad aliud: "Illud non est subiectum etc.", concedatur. Et
 cum dicitur quod oratio est huiusmodi, falsum est. Et cum probatur
 quod ipse videtur solum facere mentionem de constructione,
 dicendum quod ipsa constructio, prout dicit aggregatum ex
 constructibilibus et modum coniungendi, tunc est idem quod
 oratio, sed si per constructionem nos intelligamus modum coniungendi,
 tunc est forma orationis, et tunc determinatur de ipsa
 tamquam de formali in oratione <et> primo, cum et principaliter
 intenditur oratio vel saltem debet intendi. Unde si non multum
 facit mentionem de oratione, non est culpa grammaticae, sed
 credentis eam etc.
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 
 
 
 35
 
 
 
 
 40
 
 
 
 
 45
 
 
 
 
 50
 
 
 
 
 55
 
 
 
 
 60
 
 
 
 
 65
 
 
 
 
 70
 
 
 
 
 75
 
 
 
 
 80
 
 
 
 
 85
 
 
 
 
 90
 
 
 
 
 95
 
 
 
 
 100
 
 
 
 
 105
 
 
 |