Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 118


venerunt duo reges cum militibus mille cc, quorum nomina hic expressa
non sunt. Item de regno Delissinie, quod est ultra regnum
Amazonum, uenit quidam rex senex multum sed multa discrecione
conspicuus, nomine rex Epistropus, septem liberalibus artibus eruditus.
Hic duxit secum mille milites et quendam sagittarium uisu
mirabilem, cuius vna medietas ab umbilico superius erat homo et
ab vmbilico deorsum erat equus et illa medietas que erat humana
tota erat corio cooperta piloso, sicut corio equi. Oculos tamen
habebat flammeos uelut igne rubentes, doctus in arcu, timorosi
tamen erat aspectus, qui aduersus Grecos pugnantes multos timores
incussit et dampna quam plurima dedit eis, dum multos ex Grecis
letiferis uulneribus peremisset. Fuerunt autem milites qui cum hiis
regibus aduenerunt preter milites ipsius regis Priami et Minoris
Indie regis numero xxxii milia. Nunquam enim ab ipsius mundi
constitucione legitur tot milites tot iuuenes bellicosos coactos in
vnum, ubi tocius mundi milicie flos tam ex parte Troyanorum quam
ex parte Grecorum conuenit in vnum. Attendant ergo lectores presentis
hystorie quam leui causa et quam debili ratione tot fortium
et tot maiorum processit interitus. Sane abhominanda sunt scandala
quantumcumque debili sint ratione subnixa.
[Incipit liber xiiiius de Grecis recedentibus ab insula Thenedon
et se in obsidione transferentibus vrbis Troie. ]
Nondum enim Greci a Thenedon loco discesserant, cum inclitus
ille Palamides, filius regi Nauli, cum xxx nauibus militibus onustis
ibidem applicuit. De cuius aduentu Greci letati sunt ualde, quamuis
de mora ipsius multum impingerent contra eum quare maturius non
uenisset et precipue apud Athenas. Qui asserens fuisse se morbo
graui detentum suam absenciam rationabiliter excusauit. Hic
autem Palamides inter Grecos in honore maximo gerebatur, cum
apud maiores Grecorum primus existeret uel secundus, potens scilicet
in uirtute bellandi, discretus in omni consilio et specialiter preliorum,
diuitiis plenus, et militibus opulentus. Rogant ergo eum
Greci ut vnus de consiliariis statuatur. Quod Palamides gratanter
annuit ad postulacionem ipsorum.

Torna all'inizio