Vesticeps  puer, qui iam vestitus est pubertate, econtra investis,  
qui necdum pubertate vestitus est.  
 Veia  apud Oscos dicebatur plaustrum: inde veiari stipites  
in plaustro, et vectura veiatura.  
 Urbanas  tribus appellabant, in quas Urbs erat dispertita a  
Servio Tullio rege: id est Suburana, Palatina, Aesquilina,  
Collina.  
 Vestis  generaliter dicitur, ut stragula, forensis, muliebris;  
vestimentum pars aliqua, ut pallium, tunica, penula.  
 Vescus  fastidiosus. Ve enim pro pusillo utebantur. Lucretius  
vescum dixit edacem, cum ait (1, 321): “Nec, mare quae  
inpendent, vesco sale saxa peresa.”  
 Vescor  pascor.  
 Vesperugo  vesper stella. Plantus (Amph. 275): “Nec vesperugo,  
nec vergiliae occidunt.”  
 Vespae  et  vespillones  dicuntur, qui funerandis corporibus  
officium gerunt, non a minutis illis volucribus, sed quia  
vespertino tempore eos efferunt, qui funebri pompa duci  
propter inopiam nequeunt. Hi etiam vespulae vocantur.  
Martialis(1, 30, 1): “Qui fuerat medicus, nunc est vispillo  
Diaulus.”  
 Vespices  frutecta densa dicta a similitudine vestis.  
 Velati  appellabantur vestiti et inermes, qui exercitum sequebantur,  
quique in mortuorum militum loco substituebantur.  
Ipsi sunt et fereuiarii, qui fundis ac lapidibus pugnabant,  
quae tela feruntur, non tenentur. Cato eos ferentarios  
dixit, qui tela ac potiones militibus proeliantibus ministrabant. 
  |  
  |