Salimbene de Adam: Cronica

Pag 109


De trufatoribus et illusoribus qui tempore Alleluie fuerunt.
Fuerunt etiam tempore illo trufatores et illusores quam plures,
qui maculam in electis libenter imponere conabantur.
De magistro Boncompagno Florentino.
Ex quibus unus fuit Boncompagnus Florentinus, qui magnus
magister in gramatica in civitate Bononie fuit et libros de dictamine
scripsit. Hic cum more Florentinorum trufator maximus
esset, quemdam rithmum fecit in derisionem fratris Iohannis
de Vincentia, cuius nec principii reminiscor nec finis, quia multa
tempora sunt quod non legi ipsum, et quando legi, non bene
commendavi memorie, quia nec multum curabam. Erant autem
ibi verba ista, prout memorie occurrunt:
Et Iohannes iohanniçat
et saltando choreizat.
Modo salta, modo salta,
qui celorum petis alta!
Saltat iste, saltat ille,
resaltant cohortes mille,
saltat chorus dominarum,
saltat dux Venetiarum et cet.
Item iste magister Boncompagnus, videns quod frater Iohannes
intromittebat se de miraculis faciendis, voluit et ipse se intromittere
et predixit Bononiensibus quod, videntibus eis, volare volebat.
Quid plura? Divulgatum est per Bononiam. Venit dies
statuta, congregata est tota civitas, a viro usque ad mulierem,
a puero usque ad senem
, ad radicem montis qui appellatur Sancta
Maria in Monte. Fecerat sibi duas alas et stabat in cacumine montis
aspiciens eos. Cumque se diu mutuo aspexissent, protulit
istud verbum: «Ite cum benedictione divina, et sufficiat vobis
vidisse faciem Boncompagni». Et recesserunt cognoscentes se

Torna all'inizio