| VII 92
 
 Alligavit scolasticis disciplinis animum Stephanus, vir Romanus, et obtulit studio totalem affectum.
 Sed quia paupertas desiderii eius retardare posset effectum, affectuosius vos rogamus, quatenus divine
 retributionis obtentu et nostri favoris intuitu subventionis dexteram porrigatis eidem, ut per vos
 saltem in aliquo eius indigentia relevetur, vobis laudis cedat ad titulum proventurus ei de studii
 labore profectus et specialis obligationis nos debitum a vestro monasterio recognoscere teneamur.
 
 VII 93
 
 Coram vobis .. se causam habere proponit, pro quo paternitati vestre, quam ad iustitiam credo
 promptam, porrigo preces meas, rogans, quatenus exhibeatis eidem benignum in suo iure favorem,
 ne pro alicuius malitia plus debito sue cause decisio retardetur.
 
 VII 94
 
 In oculis summi pontificis sic dilectus in Domino magister I., lator presentium, crevisse videtur,
 quod pro ipso descendit ad preces, licet potuerit imperare. Et ecce, idem dominus vim auctoritatis
 inclinans petit a canonicis Theanensibus, ut ipsum canonicent in ecclesia Theanensi. Cum igitur
 per interventionem vestram grande in hoc sibi speret adesse suffragiumet preces vestras precibus
 meis obtinere confidat, precor, ut, cum licuerit et decuerit, adiciatis congrue interventionis affectum,
 ne sperato diutius fraudetur effectu et incurrat, quod absit, de nimio labore defectum.
 
 VII 95
 
 De fratribus vestris unum me reputo et me fratrem, prout utilitas monasterii vestri exigit, devotione
 demonstro. Sed utinam suscepte fraternitatis affectus non in hunc prorupisset effectum, ut apud vos
 amplius aliis invenerim contemptum! Certe recurrerem ad dissimulationis qualecumque remedium,
 nisi facti notitia iam ad audientiam sedis apostolice habuisset accessum. Sed videte, queso, si quis
 capellanus alterius cardinalis graviorem senserit manum vestram quam meus presbyter L., cui de
 societate vestra hoc accrevisse videtur, quod nova sentit in vobis dissidia, qui, cum adherebat aliis,
 commoda reportabat. Sane non est vobis incognitum, sicut credo, quem et qualem cum bone memorie
 | 
 |