Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 93

libro III


3. (1) UNDE DICATUR EPISTOLA.
(2) Epistola fuit causa necessitatis et commoditatis inventa,
quia non tam honeste nec tam perfecte voluntatem nostram per
nuntium sicut per litteras absentibus declaramus. (3) Nam, ut
ait poeta:
"His archana notis terra pelagoque feruntur
Inspicit acceptas hostis ab hoste notas".
(4) Et dicitur epistola ab 'epy', quod est 'supra' et 'stolon',
quod est 'missio'. (5) Inde 'epistola', quasi 'supra missio', quia
supra intentionem mittentis gerit offitium nuntiale vel quia epistola
in dignitate preminet simplici missioni. (6) Volunt quidam
quod dicatur ab 'episto', id est perfecte credo. (7) Unde 'pistin'
dicitur, id est 'fides', quoniam epistola nostre intentionis fidelissima
est interpres.
4. (1) QUOT ET QUE SINT PARTES EPISTOLE.
(2) De partibus vero epistole rethorici certant et adhuc sub
iudice lis est. (3) Nam quidam iudicant eas quinque, scilicet

Torna all'inizio