| quibus neuter hostem insigni victoria superavit: Alexander vero,
 cum ad Aterni amnis ostia feliciori ausu quam Sfortia genitor traiecisset,
 castellum, cuius nomen proximus obtinet idem amnis, Pischariam
 obsedit. Id cum nullo ferendum modo duceret Raimundus
 Candola, cuius ditione castellum maximi ob portoria commeantiumque
 vectigal proventus teneretur, statuit subvenire, et additis
 Monteclarensi, occulto delectu, non Teatinis modo sed Sulmonensium
 paganis, improvidum, ut ratus est, hostem conficere opinabatur.
 Senserunt vero advenientem, quos diversis in locis Alexander
 disposuerat, nocturni exploratores, celeri quorum nuntio exciti Sfortiani
 arma corripiunt, et tamquam Riccio, quem impigrum praedatorem
 noverant, praelio occursuri, longius a castris sunt progressi.
 Sed postquam dies orta peditatus turmas et equitatus sub signis
 composite advenientis quadratas ostendit acies, illico omnes accersivit
 Alexander quos aut bombardarum custodia aut somnus segnitiave
 in castris detinuissent.
 XV. Fuit Riccii consilium, visis Sfortianis, quibus crediderit
 sua consilia a perfugis prodita esse, in colles proximos recedendi;
 sed Raimundus Candola, quem omnium aetatis nostrae agri seminarii
 pascuive et pecoris ac pecuniarum ditissimum portoria vectigalque
 Pischariae exeruciarent, in paucitatem hostium concione
 apud suos invectus, intulit signa, et congressos hostes tamdiu cum
 equitatu sustinuit, quoad peditatum Riccius in aciem explicavit.
 Quod in Candolarum apparatu dum fieret, fuerunt ex Sfortianis qui,
 damnato Alexandri consilio, illi suaserint ea ratione pedem referendum,
 ut, si hostilis exercitus, cui integro cum pernicie obsisteretur,
 effuso cursu esset insecutus, equitatum pedite destitutum
 primo, et inde conficerent peditatum. Riccio interim pedites in
 fronte locanti parvum quem adduxerat peditatum opposuit Alexander,
 et in Candolam cum equitatu delatus, mercaturae innutritum
 ductorem e vestigio repulit, levique commisso praelio, prius
 in fugam conversum cepit, quam Riccius, quid futurum erat intelligens
 accurrensque, potuerit subvenire. Ea tamen visa equitatus
 fuga, Riccius suos convocavit, et, collem proximum circumvectus,
 notis itineribus eos est assecutus: tunc, agmen ipsum claudens,
 crebris ad rivos impeditioresque scrobibus viae anfractus commissis
 praeliis, Alexandrum distinuit insequentem. Tandem fugientes
 Teatina exceptos porta Sfortiani cum vidissent, vinciendis
 | 
 |