| le, quae est inter Narniam et Interamnes, quae nuncupatur
 Tyria Suspecta, et ambarum ciuitatum predia obsidebant.
 Quae cum diuersis preliorum machinis pugnantes ciuitatem
 predictam Interamnem, ceperunt eam; et facta preda non pa-
 rua, depopulata est, et strages populorum maxima effecta est.
 Dum autem sanctus Iuuenalis adhuc uiueret, et Narnia de-
 sideretur a prephata gente, et nimium coangustarentur, ut
 iam spes euadendi non esset, suis fidelibus indicens ieiunum
 ac saccis uestiri et cinerem aspergi, et in ecclesiis teneri a pa-
 ruo usque ad magnum. Et sic cum omnibus Deo preces of-
 ferens, ut suum populum liberaret ab instanti morte et ingen-
 ti angustia. Quorum prece miseratus Deus omnipotens no-
 luit infructuosam habere, sed benigne audiens postera die at-
 tribuit, quod lacrimabiliter expectabant. Mediante uero die
 altero, et sol suos radios montes et omnia fulgoraret et nulla
 nubila esset, in aera tanta fulgora mixta turbinibus in eorum
 castris ceciderunt, ut amplius quam tria milia fortes milites
 cum armis suis submersi sunt iuxta murum antiquum heren-
 tem templo Herculis, qui ultra nec apparuerunt nec uiuentes
 in hoc seculo. Quod factum uidentes ciues una cum sancto
 Iuuenale, madefactis genis, Deo grates referebant pro euasione
 periculi, et quia suum populum liberauerat a presenti morte.
 Beatus namque Iuuenalis, dum se exauditum cerneret et
 populum per omnia confidentem in Dei uirtute et ereptione,
 Deo gratias agens et eorum fide congaudens sacrosancta
 mysteria pro eis offerens sacri corporis et sanguinis domini
 nostri Iesu Christi monebat eos esse participes. Duxerat au-
 tem beatus Iuuenalis secum ex Africa calicem paruulum ope-
 rato ex crystallino metallo, in quo Deus cotidie sua mirabilia
 ostendebat, sicuti in sarepteno urceo oratione et meritis pre-
 dicti uiri.
 | 
 |