quod  ex  dicto non dicti prodeat intellectus', et si duorum 
verborum eiusdem temporis in participium fiet alterius commutatio, et 
si ablativi absolute ponentur,  'transitu in aliam rem, eo  quod  
nec obest nec  prodest',  ac repetitione penitus pretermissis.  'Apertam 
autem eam efficient cuiusque  ut primum gestum erit  expressio,   
servatus ordo rerum et temporum' et omnium traditorum de 
brevitate servatio. 'Probabilis autem erit,  servatis dignitatibus  
personarum, causis factorum extantibus et re ad naturam  
scribentium accomodata'.   
49. FORMA NARRATI0NIS IN QUA PATENT OMNIA DE NARRATIONE  
PRECEPTA 
 Olim E. persecutore Ecclesie manifesto, sub cuius feritate tirannidis 
dudum terra languerat, sublato de medio, terra pace refloruit, nobis  
tunc exulibus in propria restitutis. Sed tractu temporis, dum fallentis 
hostis insidiis humane cognitionis volvitur intellectus et status 
unius observantie voluntas hominum non insistit, nonnulli indigene  
  |  
  
  
385 
  
  
  
  
390 
  
  
  
  
395 
  
  
 
  |