Matthaeus de libris: Summa dictaminis

302


170. Ad amicum quod mittat rem promissam. Pro constanti scribentis tenet intencio.
/*
Rescriptiva. Si repulsam requisitio patitur.
171. Recommendat amicus amico quendam, cui non proposuerat
scribere. Pro firmo geras quod nunquam.
Rescriptiva. Licet quodammodo recipientem.
172. Recommendatoria pro dilecto. Subministrat michi materia, vestre nobilitatis. Rescriptiva. Inducimur debito tibi tuisque.
173. Recommendatur quidam in iure suo. Sperans vos zelatorem esse iusticie.
Rescriptiva. Cum sit homini preferenda iusticia.
174. Iterum pro dilecto. Multiplicata mearum precum adiectio.
Rescriptiva quod non potest exaudire preces pro illo pro quo mittuntur.
Pro P. vestro dilecto
preces plures.
175. Recommendatoria pro diletto. Pro illo quem dilectionis intime.
/*
Rescriptiva. Quia te cordis et animi puritate.
176. Super eodem. Carus meus Johannes lator presencium.
Responsiva. Pro recommendacione J. cari tui.
177. Super eodem. Cum pro quibusdam negociis F. latorem.
Rescriptiva. Tuas litteras recommendantes michi F.
178. Super eodem. Si vestre dilectionis gratia grato corde.
Responsiva. Cum vera non opinetur esse dilectio.
179. Quod satisfaciat quibusdam pro quibus iam scriptum est, alioquin procedetur
ad reprehensalia. Ad reintegrandum id
pauxillum.
Rescriptiva. Quoniam dilectionis fedus fedare.
180. Recommendat se quidam cuidam domino suo speciali. Beneficia que
iam vestra gratia.
Rescriptiva. Gratiam nostram ad quoscumque libenter.
181. Quidam scolaris ad quendam episcopum quod mittat pecuniam nepoti suo qui multum est debitis aggravatus. Si patris precipui, si spiritualis domini
gratiam devota lingua sed audax implorare presumit, duo noscuntur esse
precipua que devoto scribendi materiam subministrant: Ipsa videlicet vestra
paternitas que solet ad devocionis instanciam beneficiis innumeris
invitare devotos, et non parva compassio quam ad... corde
gero. Sane si dolenti sibi condoleo, si sibi compacior pacienti, motum ingerit
animi causa iusta, cum propter moram quam contraxit in curia,
propter libros quos fecit fieri, et propter voraginem usurarum, debitorum
non modica mole gravatus inter scolares alios nobilitate preclaros in mutationem
sui status, in sui soliti nominis lesionem
apparere contempnat. Cum eciam propter librorum suorum inopiam
quos creditores tenent pro debitis obligatos indecenter suum laudabile
studium sincopet, accidens imprevisum quod nedum in eum cuius res
agitur, verum et ceteros caros eius, imo quod plus est, in patriam totam
et compatriotas pudorose redundat, qui possent propter sui prudenciam
et immensam scientiam gloriari, cum ipse studio studiosus intenderet,
acueret diligenter ingenium et provectionis mire pronostica mirabiliter indicaret. Quocirca debita pietate compunctus paternitati vestre devotissime

Torna all'inizio