| Domino: "Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in
 vitam eternam". expedit igitur interdum ad quietem mentis
 recurrere et quam dulcis sit Dominus occulo mentis videre.
 nonnunquam etiam utile est aliqua scripto mandare, que ad
 instructionem legentium et ad hedificationem perveniant auditorum.
 cogitantes igitur et sedula meditatione volventes
 quod multe civitates in Ytalia sunt de quibus antiqui ystoriographi
 magnam faciunt mentionem, mirati sumus quod de civitate
 Ianuensi tam inclita, tam nobili, tam potenti, satis modica
 ab ipsis inveniuntur expressa. causam huius esse credimus,
 quia civitas Ianuensis, licet sit modo potens et maxima, ab antiquo
 fuit satis parva et modica. ystoriographi autem, qui ab antiquo
 | 
 |