ut nusquam absens putaretur. Sed quia ubi, suis praesentibus, ipse absens ab hostibus  
deprehendebatur, sui hostili incursione interdum gravabantur, castrum, quo se - si forte  
necessitas incumberet - facilius tuerentur et a cuius vicinitate quaeque proxima loca attentius  
subjugata sibi concite foederarentur, apud Petrelejum, anno Dominicae incarnationis  
MLXVI, turribus et propugnaculis extra portam accuratissime firmavit, per quod maximam  
partem Siciliae ad suae dominationis jugum ferendum perdomuit. Filiis denique Tancredi  
naturaliter hic mos insitus erat: ut semper dominationis avidi, prout illis vires suppetebant,  
neminem terras vel possessiones habentes ex proximo sibi absque aemulatione habere paterentur,  
quin vel ab ipsis confestim subjecti deservirentur, vel certe ipsi omnia in sua virtute  
potirentur.  
XXXIX. - Inde et Robertus dux, qui prae caeteris hunc morem sibi vindicaverat, Gaufridum  
de Conversano, nepotem videlicet suum - filius quippe sororis suae erat - , ut de  
Montepiloso sibi servitium - sicut et de caeteris castris, quae plurima sub ipso habebat exhiberet,  
adorsus est; quodque ab ipso, sicut et coetera, minime acceperat, sed sua strenuitate,  
duce sibi auxilium non ferente, per se ab hostibus lucratus fuerat. Id facere renuente,  
dux, admoto exercitu, idem castrum obsessum vadit: multisque militariter ex utraque  
parte perpetratis, tandem, ut de eodem castro, sicut et de caeteris, sibi servitium promittens  
exhiberet, compulit.  
XL.- Dux itaque, videns omnia, quae solo inceptu attentabat, fortuna favorabiliter  
arridente, sibi in prosperum cedere, famosissimam urbem, quae Barum dicitur, adhuc Constantinopolitano  
imperatori ex fidelitate adhaerentem sibi vero rebellem, ex proximo - haud  
longe a Montepiloso, quam, habens, quibuscumque poterat pactionibus imperator etiam, ut  
sibi faventiores redderet, ad impugnationem eiusdem urbis se cum inflamma[t] - , anno Verbi  
incarnati MLXVII[I], equitatu et navali exercitu eam obsessum vadit. Et quia ipsa civitas,  
quasi in quodam angulo sita, in mare porrigitur, ipse cum equestri exercitu ipsam partem  
qua civitas versus terram patebat, quasi ab uno mari in aliud claudens, navibus per mare  
extensis, una ad alteram firmiter ferreis catenis, ac si sepem faciendo, compaginatis, ita  
totam urbem cinxit, ut nullo latere exitus ab urbe progrediendi pateret. Duos quoque  
pontes, unum videlicet ab unaquaque ripa constituens, qui longius in mare usque quo navium 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
 
  |