| mixtam evomuit. Qui sanus factus omnipotenti Deo gratias retulit,
 et quo ipse advixit, per sancti Symeonis virtutem se sanatum patenter
 asseruit.
 CAPITULUM XXVI
 Quia igitur vir sanctus spiritu prophetiae claruit, si de praeteritis profetasse
 dicendum sit, in his quae subsequemur expedire non piguit. Quodam
 denique tempore, domina Richelda, quam supra memoravimus, dum
 Christi servum Symeonem, quem pro suis sanctis actibus saepe sibi adesse
 gaudebat, orationis studio secum Romam duceret, una dierum in nocte,
 quae praecesserat, sibi matrem suam migrasse attestatus est. Quod sicut
 per spiritum quo pollebat cognovit, ita memoratae dominae pluribusque
 aliis plorans innotuit. Altera quoque die eiusdem comitissae filiam sibi matri
 mortuam nuntiavit multaque alia, quae sicut ab ipso prophetico spirito
 sunt prolata, ita sunt in veritate comperta. Qui cum praefixum diem uni
 presbitero, Dominico nomine, retulisset, certumque diem et horam computando
 notavit ac ita puellam sub eiusdem diei articulo defunctam reperit,
 quo vir Dei, longe positus, sibi et matri mortuam nuntiavit.
 Haec de beati viri Symeonis virtutibus, quas vivens in saeculo gessit,
 quas etiam in cedulis scriptas invenimus seu quas a veridicis
 testibus referri audivimus, hucusque sufficiat. Nunc vero nos ad expedienda
 ea, quae in loco ubi eius sanctum corpus quiescit, eius sanctitatis
 amor seu caritatis ardor accendat.
 CAPITULUM XXVII
 Postquam igitur hic vere Christi discipulus per multa annorum circula
 sancte et iuste vivendo plurimas virtutum operationes declaravit
 in saeculo, iam decurso praesentis vitae spatio devictoque carnalium vitiorum
 | 
 |