| quae circa Christum gesta sunt assidua meditatione revolvens,noluit
 eorum quae sacris Evangelii voluminibus enarrantur pro sua possibilitate
 vel unicum iota vel apicem transgredi; quin in omnibus, quae
 de Christo scripta perpendit, super omnia quae in huius vitae volubilitate
 geruntur, iugum ipsius Domini suavissimum onusque levissimumt
 cuperet experiri. Igitur solemnitate quadam dominicae
 nativitatis instante, humilem nascentis in Bethlehem Salvatoris infantiae
 paupertatem, similitudine qua poterat, vir Dei repraesentare
 desiderans, ad castellum de Graecio quemdam virum religiosum et
 nobilem nomine Iohannem praemisit; qui ad hoc bovem sibi et asinum
 cum praesaepio contra venturae festivitatis gaudia praeparavit.
 54 Advenit denique nox solemnis, aderatque beatus Franciscus,
 pluribus illic secum fratribus adunatis. Praeparato itaque
 praesaepio foenum imponitur, adducti bos et asinus ad praesaepium
 collocantur, et sic cum gaudio vigiliae celebres inchoantur. Confluente
 igitur e diversis locis multitudine populi, facta est nox illa
 iucunditatis insolitae plena, facta est cereis et facibus luminosa, novoque
 ritu celebrantur Bethlehem novae solemnia. Fratres quoque
 laudes Domino debitas exsolvebant; sed et cuncti qui aderant novis
 laetitiae canticis applaudebant. Stabat autem coram praesaepio
 beatus Franciscus; stabat, inquam, suspiriis prae gaudio plenus; stabat
 indicibili suavitate perfusus. Tandem super ipsum praesaepe sacra
 | 
 |