Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 155


et Repasti, quomodo venit in Salecla et pergit in flumen, a quarto
latere ipsum flumcn veniens per medietatem Laci in supradictum
portum de Tabula. pro quibus rebus et castello cum ęcclesia
Sancti Andreę suprascripti viri receperunt ab hoc monasterio et
a domno B[erardo] abbate in commutationem castellum de Aqua
Meza cum sua pertinentia, insuper prętium librarum .LX.
item, Helperinus filius Maginardi et Adelberga quę vocatur
Guaza uxor eius, et Petrus et Siolfus filii Siolfi, et Aderada
genitrix eorum concesserunt in hoc monasterio et domno B[erardo]
abbati res suas comitatus Asculani in territorio Summatino,
idest castellum de Tregione, et castellum Vallis Lucide, et
podium de Fagezone, et castellum de Ilica. que res sunt in
Villa Frigida, et in Canniano, et in Cornello, et in Petra, et in
Soppe, et in Marte, et in Bazano, et in Canaliccle, et in Villa
Magina, et in Pastina, et in Summati, et in Flagiano, et in Petroniano,
et in loco qui dicitur Hilica, et per eorum nomina vel
vocabula terras, vineas, querqueta et silvas per mensuram modiorum
decem milium, et habent fines: a primo latere serra de
Mollionico vadens per Perillum et veniens in lacum Overniva
a secundo latere inde vadens in verticem montis qui vocatur
Pictio de Sinu, a tertio latere Asenaricum, vadens per rivum de
Spineta in Trontum, a quarto latere a Tronto vadit in flumen
Pedis de Matrice, et in rivum Commusta, et revertitur in serra
de Mollianico. item, Bernardus venerabilis episcopus Asculanus
confirmavit in hoc monasterio omnes res quas infra territorium
Asculanum vel Firmanum per cartas commutaverat cum
domno abbate Berardo, idest monasterium Domini Salvatoris, et
plebem Sancti Flaviani, et omnes ęcclesias quę sunt in subiacentiis
huius monasterii, vel eius plebis, cum omni decimatione
quantacumque pertinet vel subiacet huic monasterio vel supradictę
plebi, et omnia mortuorum, et quicquid ei pertinebat per
illarum parrochias et nomine de quibus consuetudo nobis fuit, et
concilii, sic confirmavit ut ad partem huius monasterii sint sine
ulla contrarietate. et confirmavit ad partem huius monasterii

Torna all'inizio