Guido Faba: Dictamina rhetorica

126


laudabilis et voluntas, prout nobis litterali descriptione monstrasti,
misericordiam tibi non possumus denegare, quam
predicamus subditis observandam. Unde pietate moti, gratiam,
et indulgentiam tibi concedimus postulatam, licentiam liberam
conferentes ut ad nostrum revertaris monasterium, prout optas.
Speramus enim quod, sicut velle videris, sub iugo monastice
regule tuo de cetero servies creatori.
CI.
De laicis ad prelatum.
Unice post Deum spei benefactori precipuo, portui salutis
et refugio singulari, domino P. Dei gratia venerabili ac dignissimo
archiepiscopo Mediolanensi, ubique propriis meritis
commendando, A. et B. fratres, mercatores Bononie se ipsos
ad beneplacita et mandata. Clementie vestre sepe ac sepius
litteras nostre misimus parvitatis, quas non credimus ad vos
ullatenus pervenisse, cum ex parte vestra nulla responsio
fuerit subsecuta. Quare dominationi vestre iterato scribimus
et humiliter supplicamus, quatenus antique devotionis ac fidelitatis
memores existentes, erga nos per compassionis affectum
vestra movere dignemini viscera pietatis, qui de magnis
divitiis prout altissimo placuit creatori ad nimiam devenimus
paupertatem; certissimo dignoscentes, quod si de vestro mandato
processerit, ad vestros pedes venire magno desiderio affectamus,
vobis tanquam domino atque patri perpetuo
servituri.
CII.
Responsiva ad eamdem.
Quando nos vestra docuit serios litterarum quod fortuna
vobis contraria multipliciter existebat, dolore cepimus non

Torna all'inizio