Salimbene de Adam: Cronica

Pag 477


divina, ut videret, diceret et audiret. Et bene cognoscens eum
dixit ei: «Nonne melius tibi erat si fuisses episcopus, quam ire
per hostia, mendicando? Nonne Dominus dicit quod beatius est
magis dare quam accipere?». Cui frater Rainaldus respondit:
«Sapiens in Proverbiis dicit quod melius est humiliari cum mitibus,
quam dividere spolia cum superbis. Ad secundum dico quod
revera beatius est magis spiritualia dare, quam mendicare ab
aliis. Et hoc bene faciunt fratres Minores. Unde Apostolus, I
ad Cor. IX: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est
si carnalia vestra metamus? Quasi diceret: 'Non est magnum'.
Unde illud Ps.: Sumite psalmum et date tympanum, id est 'sumite
spiritualia et date temporalia'». Et addidit frater Rainaldus:
«Noveritis, reverende pater, quia Scriptura dicit: Ego autem
mendicus sum et pauper, et Dominus sollicitus est mei. Et iterum:
Pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea. Sed video quia,
sicut dicit beatus Iob, XII, deridetur iusti simplicitas, lampas
contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
Sed nichil horum vereor, et nichil mea interest, quia Apostolus
dicit, I ad Cor. III: Si quis videtur inter vos sapiens esse, in hoc
seculo stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stulticia
est apud Deum. Et iterum ipse Dominus dixit, Luc. XVI:
Quod hominibus altum est, abhominatio est ante Deum. Quapropter
viam quam didici in Ordine beati Francisci conservabo usque in finem,
quia beatus Iob dicit, XXVII: Donec deficiam, non recedam
ab innocentia mea, et iustificationem meam, quam cepi tenere, non
deseram. Verumtamen unusquisque proprium donum habet ex Deo.
Unus quidem sic, alius vero sic, sicut dicit Apostolus, I ad Cor.
VII. Sed hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Dei
nostri sperabimus». Audiens hec omnia cardinalis et cognoscens
quia Deus locutus est in sancto suo, divertit ab eo et sequenti
die in consistorio pape et cardinalibus retulit universa que ab
episcopo mendicante didicerat. Et miratus est papa cum cardinalibus
suis.

Torna all'inizio