: Chronicon Novaliciense

Pag 290

V


tenetur, qui nitebantur adtrahere eum terratenus, aut taci<t>urnitatem
corrumpere. Sed mens locata in firma petra facilius potuit
occidi, quam superari. Cum sic laborarent, ventum est ad
domum, in qua signum trepidandum habebatur. Fugantur demones
a victrici signo, qui videbantur esse catelli, et ad punitatem
revertuntur suam, agendo: «Heu, heu, superati a monacho,
vincere dum optavimus, victi sumus».
<XXIX>. Eodem tempore fuit vir idoneus et sapiens, nomine
Vuido clericus, extemate Otberti comitis, cuius superius memoriam
fecimus. His ex prediis suis contulit sancto Petro munera
fere quod sufficere posset ad monachorum victus XII o cim. Post
hec vero concupivit videre locum Bremiti. Ivit ad baptistam
suam Gezonem abbatem, in quo tantum delectatus est, ut adiceret
duo castra adiceret, Verdunum scilicet et Rodum. Consequentia
quippe hec ab omnibus amplexetur.
<XXX>. Et factum est his temporibus ut quidam marchio nomine
Oddo, afflatus Alto Flamine, ex propriis stipendiis loca
aucxit nostra. Ipsemet igitur Oddo, circumvolans sacra vestigia
apostolorum, reliquid sua in terris, ut glorificaretur in cęlis. Interpretare
enim possumus nomen cuius auctorem, quia auctor

Torna all'inizio