Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 65


Magnifico et egregio viro domino R. de Monte Nigro, regni Sicilie magistro iustitiario, Iordanus
etc. salutem et continua prosperitate letari.
Receptis litteris, quas misistis, turbatum fore mittentis animum earum tenore cognovimus eiusque
querelam in illis expressam et querele causam attendimus diligenter. Id namque vobis querimonie
videtur esse materia, quod circa negotium communitatis Fundane obtinere, sicut dicitis, a sede apostolica
non potestis, que clara suadet ratio et aliis minime denegantur, ita ut, in quibus facile ipsa
ceteris quasi patet, in hiis vobis penes eam ostium obstrui penitus videatur, et reputetur ibi vobis
difficilis, ubi aliis esse creditur liberalis. Sane propter vestrorum eminentiam meritorum grandia
profecto vobis a Romana debentur ecclesia, et in tantum quidem excessit vestri magnitudo servitii,
quod vix umquam posset sufficienti premio compensari. Sed in cunctis agendis pensanda prudenter
est temporis qualitas, ut pro eis semper et maior et melior captetur opportunitas et commoditas
expectetur, quia nec aufertur nec deperit, quod ad tempus provida dilatione suspenditur, quin immo
serio nonnunquam protelatio interponitur et interpositio protelatur, ut, quod intenditur, commodius
postea et utilius peragatur. Porro instantia vestra pro impetrando contra cives Fundanos
mandato executorio inepta iam, ut confidenter loquamur, et superflua forsitan reputatur, cum vos
in proprio negotio executoris, ut libuit, preripientes officium sic adversus illos, ut fertur, depopulationis
exercueritis gladium, quod executione in eos iam dira vastatione completa nihil fere contra
ipsos relinqueritis ulterius exequendum. Communis tamen pater et dominus, summus pontifex,
exposita ei per nos petitione vestra respondit, quod statim ad vos certum super hiis nuntium
destinaret.

II 30

Antequam litteras magnitudinis vestre reciperem, ad vos libentissime accessissem, nisi necessitatum
instantia obstitisset, quarum adhuc altera superveniens alteri abortit initium, antequam illa pariat
parturiens finem.

II 31

Ad victoriosum presidium Terre Sancte, quam unigenitus Dei filius, generis humani redemptor,
proprii sanguinis effusione sacravit, Christianissimus princeps rex Francorum illustris, crucesignatus,
cum triumphali exercitu in valida et potenti manu transfretaturus in proximo felicem maturabit
accessum, quem non deserit astuta Latinorum potentia, quem feroces Gallicorum populi prosequentur,
quem fortes comitabuntur Hispani, et strenua Theotonicorum militia cum eodem feliciter
progredietur ad bellum. Exulta igitur, filia Syon; iubila, filia Ierusalem, quia, ecce, milia militum

Torna all'inizio