| celebrare, in qua, multitudine baronum et militum non modica
 confluente, curia ipsa triduo perdurauit. Tertia die rex Pelleus
 uocatum ad se Iasonem in presencia dictorum nobilium sic alloquutus
 est dicens: "Satis quidem glorior, care nepos, de dominio
 regni Thesalie tam excelsi sed multo potius reputo me gloriosum
 de tanti strenuitate et habilitate nepotis, cum tue uirtutis excellentiam
 uicine prouincie ipsius facti testificatione cognoscant et
 ea fama ueriloqua relacione continua predicet in remotis. Es enim
 Thesalonicensis regni et mei potius honor et gloria, cum te saluo
 regnum Thesalie timeatur ab omnibus et te uigente nullus audeat
 inimicus. Porro uirtutis tue gloria in sublimi me poneret, si aureum
 uellus quod Oetis regis potentia tenet inclusum te potentem in regni
 mei claustra posset adduci, quod per te non ambigo satis de facili
 fieri posse, si laboris animum animosus assumeres et orationis mee
 precepta non obduceres exequenda. Que si perficienda decreueris,
 tibi singula ad predicta peragenda necessaria ipsius viatici parabuntur
 in apparatu maximo et comitiua multorum quos de regni
 melioribus duxeris eligendos. Acquiesce ergo uerbis meis et
 horum mandatorum meorum operarium te exhibeas gloriosum, ut
 in conspectu meo de cetero maioris dilectionis appareas et de tue
 strenuitatis fama leteris in maiores apices sublimari. Nec erit
 expers a magne tue utilitatis compendio efficax labor tuus. Nam
 ueris pollicitationibus et non fictis te certum efficio quod me deficiente
 te futurum heredem in regno Thesalie statuam et me uiuente
 non minus me ipsius regni dominio potieris. "
 Intellectis igitur a Iasone singulis que in tantorum presencia circumstantium rex Pelleus protulit, gaudio exillaratus est multo, non
 attendens insidiosas regis austutias et eius dolositatis latebras non
 aduertens, ratus que dixerat de pure regis consciencie cellulla processisse
 potius in sui honoris incrementa sublimia quam in sue detrimenta
 persone . Confisus ergo de sue strenuit <at> is audacia
 nec reputans impossibile sibi esse quod regis fallax auiditas exposcebat,
 regis mandatis se pronum gratanter exhibuit et se infallibiliter
 inpleturum exposita cum omni deuocine promisit. Letificatus
 igitur Pelleus ad grata sui responsa nepotis indicte curie finem
 | 
 |