| tertio recapitulat. Partes iste patent per se in lictera.  E contrariis :
 nota: nichil est contrarium realiter in iure canonico vel civili, licet
 alteri contrarium videatur superficialiter. Ex illa apparentia contrarietatis
 nascitur controversia.  Iubet : nota, sanctiorem esse legem que
 vetat quam illa que permictit. Illa vero permictit, sicut fuit illa
 lex que permisit repudium et divortium in lege Moysi, que data fuit,
 ne interficerent uxores.  Vetat : id est prohybet.  Repetundis : actio de
 epetundis pecuniis est contra consules et offitiales Romanorum
 qui mictebantur ad aliquas provincias gubernandas, qui, si completo
 regimine non reddebant debitos redditus et fructus rei publice vel
 si aliquid extorquebatur a subditis, finito officio actio repetundarum
 contra eos pro predictis pecuniis ***.  In contione : id est in contione
 vel arengo.  Orationem : id est vocem in contionando non habere.  Augurem :
 augures dicebantur sacerdotes ydolorum, qui ab idolis responsa
 petebant.  Indemortui : una dictio est; id est
 dicebatur indemortuus ille qui moriebatur ante finitum tempus sui
 regiminis in consulatu. Alii dicunt, quod indemortui sunt due dictiones
 'in' prepositio, 'demortuus' est alia.  Locum : id est regimen talis
 consulis sic indemortui.  Nominavit  ex privilegio; quod facere poterat in
 quantum augur vel sacerdos, licet videretur hic facere tanquam
 repetitorem (?) de pecuniis repetundis.
 Ex ambigua : hec est illa pars que continet
 trinum membrum legittime constitutionis et dividitur in tres partes,
 quia primo describit illud, secundo exemplificat, ibi:  Paterfamilias ;
 tertio recapitulat, ibi:  Constitutio ambigua : Quid sit
 ambiguum dictum <est> supra, sed hinc exemplificatur ambiguum,
 in amphybologia, non in equivocatione.  Paterfamilias : qui potest
 in familiam et de familia ordinare.  T<estamento> : verba sunt testatoris
 et forte, sicut creditur, verba fuerunt patris huius nostri Tullii.
 Pondo : indeclinabile est, id est pondere.  Dato : imperativi modi, futuri
 | 
 |