| QUALITER AMISSA EST DAMIATA. - Anno Domini 1221 cum exercitus Christianorum ad
 superiores partes Egypti expugnandas transisset inundatione Nili est subito circumfusus. Cumque
 Christiani procedere possent nec redire valerent, aquis et exercitu Saracenorum undique
 circumsepti, coacti sunt pro redemptione sua reddere Damiatam; dimissique a Saracenis, ad
 propria cum tristitia maxima sunt reversi. Porro Egyptii letati sunt de protectione eorum,
 quia timor eorum incubuerat super eos.
 DE LODOVICO REGE FRANTIE. - Anno Domini 1222 apparuit cometa in mense septembris.
 Tempore subsequenti obiit Ludovicus rex Frantie qui multum pro ecclesia laborabat
 contra Comitem tolexanum fatorem hereticorum et audacissimum defensorem. Cui successit
 in regno eius filius Ludovicus.
 DE TERRE MOTU MAGNO. - Anno Domini 1223 in die natalis Domini, inter sextam et
 nonam horam per totam Italiam factus est maximus terremotus; sed super urbes Italie civitas
 brixiensis incredibiliter conquassata maximum dampnum sustinuit in rebus, domibus et personis.
 DE OBSIDIONE FERRARIE. - Anno Domini 1224. Azo marchio et Ricardus comes Sancti
 Bonifacii cum Veronensibus et Mantuanis Salinguerram in Ferariam obsiderunt. Sed ille cum
 multum esset callidus et astutus, Comiti sub compositionis spem intrare Ferariam persuasit;
 capiensque ipsum et omnes qui secum erant ingressi, ab obsidione Ferariam liberavit. Post
 modicum vere temporis, facta compositione, comes fuit a vinculis absolutus.
 QUALITER FEDERICUS HABUIT REGNUM JEROXOLIMITANUM. - Eodem anno circa hec tempora,
 mortua Beatrice imperatrice, filia regis Aragonum, de qua regem Alemanie Henricum
 habuit imperator, ipse Isabellam, filiam Iohannis regis jeroxolimitani accepit in uxorem; de
 qua genuit Corradum quem dilexit tenerrime super omnes. Et sic regnum jeroxolimitanum
 occasione huius matrimonii est adeptus.
 DE PRODITORIBUS VERONE. - Anno Domini 1225 multi viri nobiles et potentes ex parte
 comitis Sancti Bonifacii, corrupti pecunia Salinguerre, Monticulis adherentes, virum clarissimum,
 comitem scilicet Rizardum, cum sua parte subito de Verona expulerunt. Et tunc
 primo pessimus Ezelinus adiungens se predictis, incepit habere dominium in Verona. Mantuani
 vero Comitem cum amicis suis sub protectione alarum suarum amicabiliter receperunt,
 ipsumque in preliis et modis omnibus adiuvabant. Tandem post malorum perpetrationem
 facta fuit compositio inter Comitem et adversarios, mediantibus rectoribus Lombardie.
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 |