Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 53


turpiter contractat eandem detentor ipsius. Cum igitur sitis
multe discretionis rex, vos idem rex Priamus rogat et monet, ut
exinde cesset belli rabies et futura scandala non resultent, que detestabilia
esse debent apud bonos et graues, operam, si placet, uellitis
impendere ut saltem sibi soror sua restitui mandaretur, omnibus
aliis dampnis et iniuriis quietatis ab ipso. " Que omnia postquam audiuit
rex Pelleus, subito excanduit in furorem, et impetui non obtemperans
ire sue ampullosis uerbis insultauit in Priamum, facilitatem
ei exprobrans sensus sui, et minacibus iniuriis Anthenori recessum
indixit, asserens quod si etiam per momentum moram in sua terra
protraheret, hunc faceret nequiter neci tradi.
Quod Anthenor audiens a rege Pelleo, licentia non petita, festinus
classem intrauit et recedens a portu alto pel[l]ago se committit.
Qui nauigans ignota per maria competentibus diebus et noctibus
peruenit incolumis Saleminam. In ciuitate igitur Salemine tunc
rex Thelamon presens erat, ad quem, a classe descendens, Anthenor
se contulit loquturum. Quem ut uidit rex Thelamon uultu quodammodo
non recepit amico, cum obtentu Exione aduersus omnes
Troyanos continuum odium enutriret. Tandem aduentus sui ab
Anthenore causam querit. Cui Anthenor, regis Priami asserens se
legatum, legationis sue seriem sibi explicat in hec uerba: "Rex
Priamus, Troyani regni dominus, nobilitatem vestram requirit affectuose
vt sororem suam Exionam, quam in aula uestra indecenti
tractatis obsequio, restituatis eidem, cum non multum uestram cedat
ad gloriam regis filiam et sororem inhonesto contractare consortio,
que fuit a pari nobili uel etiam a maiori relatione debita ueneranda.
Nec tamen de hiis que a uobis erga eum detestabili modo sunt gesta
multo dolore uexabitur, si restituendam eam sibi benignitas vestra
prouiderit, quam adhuc rex Priamus poterit decenti forte matrimonio
collocare. Finitis igitur ab Anthenore uerbis ipsis et a
Thelamone grauiter intellectis, grauem et subitam Thelamon exhalauit
in iram et risibili uulto uerba profundens sic intulit per
responsionis obiectum: "amice, quicumque sis, de tui leuitate regis
admiratione multa commoueor, cum nec ipse michi nec ego sibi alicuius

Torna all'inizio