| ineffabili peditum virorum fortium multitudine Romam quo tenderet, iter aggressus est.
 Tandem Walperto per tres dies regem Romam antecedente, ut ipsum coram omnium
 gentium multitudine coronaret, Deo adiuvante pervenit. At Albertus cognita regis Ottonis
 fama et magnificentia, videns se omnino ei armis resistere non posse, et Walperti cognitis
 virtutibus, sero quod eum verecundaverat poenitens, perosus fere omnibus et coelo et
 terra, ab universis gentibus destitutus, meritis exigentibus suis, in insula marina quae
 Corsica vocatur, tristis, miser, imbellis, inhers, infelix, occulte, amplius in regno non
 reversurus, et velut fur et latro velociter aufugit. Idem autem per tempus rex Otto devicto
 et effugato Alberto, tripudiantibus universis Romae ab apostolico conclamantibus et
 collaudantibus universarum gentium populis, Walperto tantum astante, coronatus est. Interea
 omnium regnorum imperio sine gentium caede aut ullis sine bellorum periculis
 adepto, Walpertum astantibus universis rex Otto extollens, oppida multa regalia in Italiae
 partibus commorantia decentissime ac honorifice ei donans exaltavit, magnificavit, honorificavit,
 et prae omnibus et in omnibus honorificando sublimavit.
 Cantilena super statum regis Alberti.
 Age, age iam Alberte, ultra Decium superbe,
 Disce miser et miselle, quid fuisti aut quid es.
 Adest Otto rex nostrorum regens sceptrum populorum,
 Cui debent summam laudem reges regum saeculorum.
 Ultra reges habens scire, supra fortes regens vires,
 Quos nunc habet mundus iste, superpollet satis iuste.
 Manu fortis et iocundus, bellicosus et discretus,
 Vultus habens angelorum, et est pater orphanorum.
 Te Alberte decet nemus, et Ottonem manet decus.
 Pro infamia Walperti te decet alga regni;
 Pro regina nunc latrina utere iam nunc marina;
 Pro regali sceptro nostro fruere iam navis rostro,
 Utere vela marina, fruere iam Salonicha,
 Ut defendas vitam istam, vestes quaerens et farinam.
 17. Interea dum dignitatem atque magnificentiam archiepiscoporum supradictorum
 recolens, et aliquam magnarum rerum partem, quas magnifice in Deum et in saeculum
 operati sunt intuendo descripsi, saltum ex improviso dando Landulfum exilivi, qui, iniquus
 velut scorpio, in extremis cauda torve venando percutiens, maiores ecclesiastici ordinis,
 videlicet archidiaconem, archipresbyterum ceterosque maiores, nec non primicerium presbyterorum,
 qui coepiscopus vocatur, ceterosque archipresbyteros huius urbis ecclesiarum
 decentissime per multa tempora ultra omnes huius saeculi clericos sublimatos, quadam
 insania ductus incompensabiliter et indiscrete et iniuste dehonestavit. Enim ut archiepiscopatum,
 quem ipse duris et malis artibus patris aquisierat, retineret, universos ecclesiasticos
 honores atque dignitates, quas ordines supradicti per multa ad honorem ecclesiarum
 et beati Ambrosii tempora rexerant atque tenuerant, feris et saevissimis laicis tradidit.
 At priusquam huius rei gesta narrando percurram, in cuius regis tempore accidit, cuiusque
 generis et cuius potestatis et a quo patre ortus, disserere operam dabo. Igitur tempore
 Ottonis imperatoris Romani primi, Bonizo, a quo Landulfus nativitatis suae originem
 duxit, virtute ab imperatore accepta, totam hanc urbem velut dux castrum procurando
 tenebat. Erat enim bonorum militum et strenuissimorum civium raritas inmensa, quos
 homines pestilentia vermium invisa et inaudita, qui sub pulvere parvissimi latitantes, ut
 anguis teterrimus eosque mordens fere consumpserat. Propterea vini sestarium per civitatem
 denarium unum, modium frumenti denarios quatuor, plaustrum unum lignorum denarium
 unum, verveces autem aut porcos ceteraque maiora animalia ultra quam cuiquam
 modo credibile sit, tempore illo vendebantur. Per idem tempus mortuo Gottofredo
 | 
 |