Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 874


ut parcat tibi Deus, noli terram Sancti Clementis
in desertum redigere, depulsi habitatoribus
loci, scias pro certo, quia si haberemus
quod postulas, nulla esset cunctatio in reddendo,
quia non volumus te nostro pro facto ad iracundiam
provocare. Ille vero, cujus animus
igne succensus erat avaritae, non judicavit
Abbatem dignum responsione, imo extendens
manum ad munera suscepit boves et pecora,
nec illi dimisit ex omnibus, nec pueris, nec
eorum matribus unde possent sustentari die
una.
Abbas Grimoaldus reversus est ad Monasterium
praeda dispoliatus, et magis dolens pro
cultoribus agrorum quam pro se vel Fratribus
convertit preces ad Dominum, et effusus
ante corpus Sancti Clementis dixit: Domine memento
nostri, etenim expectavimus, esto brachium
nostrum in mane, et salus nostra in
tempore tribulationis. Non gaudeat inimicus
tuus diutius de praeda, quam fraudolenter abstulit
famulis tuis:ostende virtutem tuam pro
Ecclesia tua, ne ei dicatur: Ubi est Deus tuus?
His dictis siluit, et quod esset facturus expectavit;
credebat enim fiduciam habens in Domino,
quia Deus esset pugnaturus pro loco
suo. Venit dies, in qua praefatus Comes Riccardus
solemnes sibi iusserit epulas praeparari,
et sedens in palatio, cum jam paene plenus
esst ferculis, quae multa sibi fieri jusserat de
praeda Sancti Clementis, cum adhuc ad mensam
sederet cum Baronibus suis, vindictam Divinam
sensit adesse sibi. Nam quaedam persona
terribilis ei soti apparuit, induta veste Sacerdotali,
et cum clava, quam manu gestabat,
super caput illius maximum ictum dedit; quo
ictu ipse statim et visum et auditum perdiit,
et eiulans magna voce ad proprium lectum
advectus est manibus servulorum. Et cum inquireretur
a mulieribus quid haberet, quare
tam subito exclamavisset, ille recuperato auditu
dixit: Non videtis quod video? Iste Presbyter,
qui hic astat, cum mazuca confregit
uno ictu tempera mea, et elevato ictu si me
iterum percusserit, protinus egrediar de praesenti
vita. Clemens noli me percutere, noli Clemens:
in his vocibus expiravit, et sensit quia
ille non dormit neque dormitat, qui suos semper
et ubique custodit. Fama autem hujus facti
licet silentio premeretur, diutius celari non
potuit, et tantum gaudium in corde bonorum
crevit de hoc, quod Deus lachrymas servorum
suorurn non tradiderat oblivioni, ut qui
lugubrem vitam ducebant, suis bonis expoliati
consolationem susciperent pro vindicta et
morte inimici. Uxor ejus, quae vidua remanserat,
quamdam partem de his, quae maritus
ejus abstulerat, reddidit Grimoaldo Abbati,
et filium suum ita castigatum et praemonitum
tenuit, ut Abbatiae Insulae Piscariensis nihil
mali faceret quandiu mater ejus vixit. Post
mortem matris, oblitus monitorum ejus, ad
mores patris revertens genitorem suum malitia
superavit.
Mortuo autem Sanctae recordationis Urbano
Papa, Paschalis Sede locatus Pontificali meruit
insula decorari. Qui mittens unum de
Cardinalibus suis, Augustinum nomine, vice
Legati, praecepit ut Attonem Comitem, qui
propria ac legitima uxore relicta, et ea vivente
sibi alteram duxerat, Rogatam videlicet uxorem

Torna all'inizio