Salimbene de Adam: Cronica

Pag 42


Eodem anno, scilicet MCCXII, trium puerorum quasi duodennium,
qui se visionem vidisse dicebant, crucis signaculum
assumentium in partibus Colonie persuasu, multitudo innumera
pauperum utriusque sexus et puerorum de Theotonia peregrinantium
in Ytalia crucesignatorum accessit, unanimi corde et
una voce dicentium se per siccum maria transituros et terram
sanctam Ierusalem in Dei potentia recuperaturos; sed demum
quasi evanuit universe. Eodem anno fuit fames adeo valida,
precipue in Apulia et Sicilia, ut matres etiam pueros
devorarent.
Anno Domini MCCXIII, die Pascha sancto Pentecostes, quod
fuit in festo sanctorum martyrum Marcellini et Petri, videlicet
secundo die intrantis Iunii, Cremonenses in auxilio Papiensium,
quorum multi, ut prediximus, a Mediolanensibus in transitu regis
de Papia Cremonam capti fuerunt, apud Castrum Leonis unanimiter
cum carrocio convenerunt, non habentes in auxilio nisi
trecentos milites Brixienses. Et ecce factus est repente sonus, Mediolanensibus
cum suo carrocio sicut sagitte volantibus et sicut
fulgura festinantibus. In quorum auxilio convenerant Placentini
milites et arcarii Laudenses et Cremenses milites et pedites, Novarienses
et Cumáni milites et de Brixiensibus totidem aut plures,
quot in Cremonensium auxilium prediximus advenisse. Hi omnes
unanimiter uno clamore et furore, uno spiritu et impetu, Cremonenses
ceterosque milites forinsecos impetunt et impugnant, fugant,
capiunt et expugnant. Sed Cremonenses habuerunt victoriam de
dictis Mediolanensibus et de eorum exercitu et conduxerunt carrocium
supradictorum Mediolanensium per vim cum magna
victoria et letitia in civitatem Cremone. Et eodem anno die
XIIIa Iunii promisit commune Bononie et iuravit facere guerram
Mutinensibus pro communi Regino et servire communi
Regino, nec facere pacem cum predictis Mutinensibus sine voluntate
communis Regii.
Anno Domini MCCXIIII iverunt milites Regii in servitium
Cremonensium et Parmensium in episcopatum Placentie ad devastandum
bona Placentinorum, et hospitati sunt prope Columbam,
quod est monasterium Cystertiensis Ordinis.

Torna all'inizio