et cognitus est. Secundo, quia hec littera ante omnia litterarum elementa
prima est, et filius primogenitus ante omnem creaturam. Sicut autem ante
omnem creaturam est, ita etiam et post omnem. Est enim Alpha et
w, primus et novissimus, unde et primogenitus et unigenitus appellatur:
primogenitus, ante quem nullus estitit; unigenitus, post quem nullus erit.
Ut autem huius conceptio nominis impleta permaneat, tertia littera,
scilicet X, duabus precedentibus attexitur. Que personam spiritus sancti
per modum geminum prefigurat, videlicet et per naturam vocis et
per ordinem dispositionis. Per vocis naturam, quia duplex consonans est,
in quo merito spiritum sanctum indicat propter duplicem que in eo
intelligitur consonantiam caritatis: unam, per quam patrem filio, alteram,
per quam creaturam coniugat creatori. Est enim, ut doctor divinissimus
tradidit, est, inquam, spiritus sanctus amor utrumque coniungens nosque
subiungens. Per ordinem dispositionis, quoniam hec littera tertia est a fine,
hoc est antepenultima. Due enim tantum post istam in abecedario
subsecuntur, Y et Z. Harum ergo trium litterarum X prima est, per quod
illa misterii forma concipitur, quod cum tres sint rationabilium spirituum
species, videlicet incircumscriptibilis, circumscriptibilis sed non circumclusibilis,
circumscriptibilis pariter et circumclusibilis, de hiis tribus
spiritus sanctus primus est, scilicet incircumscriptibilis spiritus, circumscriptibilis
sed non circumclusibilis spiritus angelicus, circurmscriptibilis
pariter et circumclusibilis spiritus humanus. Y, quod ab uno plantario
incipiens in duos postea ramos diducitur, angelicus spiritus est, bonus
utique creatus, qui postea in aversione quorumdam et aliorum conversione
divisus apparuit. Z, quod obflexiori caractere scribitur, spiritum
|
|