.M°.CCXLVIII., quod quandam civitatem iuxta illam edificavit, 
quam Victoriam appellavit. Ianuenses autem in adiutorium 
Parmensium multos balistarios destinaverunt. tandem dictus Fredericus 
inde turpiter fuit expulsus et thesauris omnibus spoliatus. 
milites enim Parmenses et Placentini et Mediolanenses et balistarij 
Ianuensium, qui in civitate Parmensi convenerunt, in Victoriam 
insultum fecerunt, ita quod imperator cum toto suo exercitu 
fugit et Cremone se recepit. ibi autem invente fuerunt corone 
imperiales et thesauri magni et preciosi, de quibus multi fuerunt 
valde ditati. civitas autem, quam fecerat et Victoriam vocaverat, 
fuit totaliter dissipata. imperator autem in Apuliam
  |  
  |