| in domo communi, et iterum, Eccli. XXV: Commorari leoni et
 draconi placebit quam habitare cum muliere nequam, et iterum,
 Prover. XXVII: Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier
 comparantur. Qui retinet eam, quasi qui ventum teneat et oleum
 dextere sue evocet, dixerunt: «Maritemus sororem nostram et
 separemus eam procul a nobis». Et dederunt eam in uxorem regi
 Henrico, qui fuit imperator Henricus sextus, filius primi et magni
 Friderici; que in Marchia Anconitana, in civitate Esii, peperit
 ei filium Fridericum secundum, de quo dictum fuit quod fuit
 filius cuiusdam beccarii, quem regina Constantia supposuit sibi,
 simulans se eum peperisse. Ideo dixit Merlinus quod «secundus
 Fridericus insperati et mirabilis ortus» esset futurus, vel quia
 mater iam multos annos habebat, vel certe quia filius fuit suppositivus
 et fraudulenter acquisitus.
 Porro imperator Henricus invasit Siciliam et Apuliam occasione
 uxoris, totumque regnum occupavit provinciarum illarum.
 Et rediens in Alemanniam audivit quod regnicoli, scilicet Siculi
 et Apuli, proditores existerent. Quocirca, reversus denuo, asportavit
 inde thesaurum et maiores destruxit. Quapropter irata et
 turbata contra virum regina Constantia cepit cum suis defendere
 regnum. Et fuit discordia et guerra maxima inter eos, ita ut
 sapientes et litterati dicerent: «Isti non sunt vir et mulier bene
 sibi consentientes, secundum doctrinam Ecclesiastici XXV».
 Ioculatores vero dicebant: «Si quis modo diceret regi scaccum,
 regina non defenderet eum». Igitur imperator Henricus finaliter
 totum regnum occupavit et maiores destruxit et secundum
 morem imperatorum Theutonicorum multipliciter Ecclesiam impugnavit.
 Post hec ultimum diem clausit, et remansit Fridericus
 secundus, pupillus eius, in manu Ecclesie, quem nutrivit et exaltavit,
 sperans quod melior patre foret. Sed qualis pater talis
 filius, et etiam longe deterior fuit inventus.
 | 
 |