Salimbene de Adam: Cronica

Pag 448


De cuiusdam regis Anglie curiali exemplo.
Et hoc cuiusdam regis Anglie faciebat exemplo. Qui, cum
quadam vice cenare deberet cum militibus suis in nemore iuxta
fontem, et quidam ei unum boni vini detulisset flasconem, et
quesisset rex utrum plus adesset de vino, et dictum ei fuisset
quod non, dixit: «Abundanter habebimus». Et continuo totum
vasculum effudit in fontem dicens: «Omnes bibant». Quod videntes
milites de curialitate regis plurimum sunt gavisi, cognoscentes
quia solus noluit bibere, ne postea ipsi sitirent. Sed contrarium
facit avarus, de quo Eccli. habetur, XI. Dicit enim:
Inveni requiem michi, nunc manducabo de bonis meis solus. Sed
dici consuevit:
Nullius sine socio iocunda est possessio.
Et iterum: «Melior est honor quam bolus».
De sociis fratris Iohannis de Parma, generalis ministri.
De fratre Marco, socio generalium ministrorum.
Isti sunt socii quos habuit frater Iohannes de Parma, quando
fuit generalis minister.
Primus frater Marchus de Monte Feltro, honestus homo et
sanctus, qui longo tempore vixit. Et fuit socius fratris Crescentii
et fratris Iohannis de Parma et fratris Bonaventure. Hic fuit
de Mutino, quiescit in Urbino, miraculis corruscat. Est autem
Mutinum quoddam castrum in Massa Sancti Petri. Urbinum vero
civitas est in montibus, per quam itur ad aliam civitatem, que
appellatur Callium; que est clavis Marchie Anconitane provincie,
per quam itur Asisium ad vallem Spolitanam ad Beatum Franciscum.
Item frater Marcus fuit minister provincialis in Marchia
Anconitana et laudabiliter se habuit ibi. Item bonus dictator
fuit et velox et intelligibilis; et pro labore quem sustinuit, associando
generales ministros et scribendo eis litteras, promeruit

Torna all'inizio