Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 220


sed forma substantialis sicut alterius generis. Si ergo dispositio comparatur ad
id quod est terminus motus eiusdem generis, sic constat quod dispositio potest
fieri illud ad quod disponit, sicut calor imperfectus fit calor perfectus; si autem
accipiatur terminus motus alterius generis, hoc nunquam contingit; sicut calor
imperfectus quantumcumque excrescat, nunquam fit forma substantialis ignis.
Dico ergo, quod veniale non est dispositio ad mortale sicut ad terminum eiusdem
generis, sed alterius; et ideo veniale nunquam fit mortale.
Ad septimum dicendum, quod est aequivocatio in veniali; cum enim dicitur,
quod culpa mortalis per confessionem fit venialis, non intelligitur de veniali ex
genere, secundum quod hic de veniali loquimur, sed intelligitur de veniali ex
eventu; quod quidem dicitur veniale per quamdam similitudinem ad veniale,
quia scilicet manet reatus ad poenam temporalem pro culpa mortali, quam confessio
delevit; non ita quod culpa in culpam mutetur.
Ad octavum dicendum, quod hoc quod dicit Magister, intelligendum est non per
se, sed per occasionem, inquantum scilicet venialia frequenter occasionaliter in
mortale inducunt, inquantum faciunt pronitatem ad illud.
EXPOSITIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
«Et ideo de talibus cogitationibus venia petenda est». Videtur hoc esse contra
illud quod prius determinatum est. Quia percussio pectoris, et «Pater noster»,
valent ad dimissionem peccati venialis, et est satisfactio propria venialium. Ergo
videtur quod morosa delectatio, de qua hic loquitur, sit veniale peccatum. –
Et dicendum, quod quamvis huiusmodi sit sufficiens satisfactio pro veniali peccato,
et non pro mortali, tamen etiam ad dimissionem peccati mortalis valent;
unde etiam pro mortalibus «Pater noster» dicere debemus, et pectus tundere.
«Non enim ratio nostra deduci ad consensum peccati potest, nisi cum delectatio
mota fuerit». Videtur hoc esse falsum; quia quaedam peccata spiritualia sunt,
in quibus non est aliqua carnis delectatio. - Sed dicendum, quod hoc intelligitur
in genere peccatorum carnalium, quorum appetitus ad sensualitatem pertinet.
«Non est autem silentio praetereundum, quod saepe in Scriptura nomine sensualitatis...
etiam inferior portio rationis... intelligitur». Hic per Scripturas, non
canonem Bibliae, sed dicta sanctorum significat. Ratio autem dicti est propter
convenientiam sensualitatis et inferioris rationis; quia utraque attendit ea quae
ad corpus pertinent, licet ratio inferior sub rationibus universalibus, et sensualitas
sub rationibus particularibus et materiae concretis.

Torna all'inizio