Salimbene de Adam: Cronica

Pag 607


super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi
non ulciscetur anima mea? Immo. Ideo audi quid de
eis precipit Dominus, Iere. XV: Eice illos a facie mea, et egrediantur.
Quodsi dixerint ad te: Quo egrediemur?, dices ad eos:
Hec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium,
ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem,
ad captivitatem. Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus:
gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia
celi et bestias terre ad devorandum et dissipandum.
De scriptura quam miserunt principes tenebrarum prelatis ecclesiarum; et
de malignitate quam voluit facere Innocentius papa IIII contra fratres
Minores et Predicatores ad suggestionem quorumdam clericorum.
Quod papa Innocentius quartus a Deo fuit percussus, pro eo quod contra
fratres Minores et Predicatores insurrexit.
Certe, antequam fratres Minores et Predicatores apparuissent
in mundo, cum essent congregati clerici seculares et prelati in
sinodo quadam, proiecte sunt littere in medium eorum hanc formam
habentes: «Principes tenebrarum prelatis ecclesiarum. Gratias
vobis referimus copiosas, quia quot sunt vobis commissi, tot
sunt nobis transmissi».
Item, postquam fratres Minores et Predicatores venerunt et
multa bona fecerunt, que manifesta sunt toti mundo, moti
invidia et malivolentia sacerdotes et clerici seculares contra predictos
Ordines conquesti sunt domino pape Innocentio quarto
quod non poterant habere oblationes in missis, «quia ita bene
isti duo Ordines celebrant missas suas, quod totus populus vadit
ad eos. Quapropter petimus de eis iustitiam nobis fieri». Quibus
papa respondit: «Cum aliqui celebrent summo diluculo, aliqui
in media tertia, aliqui post tertiam iam cantatam, non video
qua hora isti possint dicere missas suas, si audio vocem vestram,
quia post prandium celebrare non debent neque post nonam neque
quando debent dicere offitium vespertinum, et ideo audiendi non
estis». Verumtamen papa, volens satisfacere clericis, qui nimis

Torna all'inizio