Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 98


"Achilles, Achilles, reuertere ad Grecos tuos a quibus missus es, et
dic eis quod pro certo futurum se salubriter ad Troyam ituros ibique
prelia multo committere, sed infallibiliter erunt decimo anno uictores,
Troyanam urbem dabunt funditus in ruinam, regem Priamum,
eius consortem, eiusque filios morti tradent et omnes maiores eorum,
illos tantum viuere permittendo quos elegerit ipsorum Grecorum
sola uoluntas. " Quo ab Achille percepto et facto exinde ualde leto,
adhuc eo in ipso templo morante, mirabilis casus emersit. Nam
quidam Troianus antistes nomine Calcas, Testoris filius, multa
peritus scientia, de mandato Priami regis, utpote nuncius eius,
templum ipsum intrauit ut a deo Appolline similiter responsum
eliceret quid de bello Grecorum Troyanis esset reuera futurum.
Cui, post oblaciones ab eo factas multimode ipsi deo, deus ille
respondit: "Calcas, Calcas, caueas ne ad tuos redire presumas sed
statim ad Grecorum classem, que nunc est in hac insula cum Achille,
securus accedas, cum qua Grecorum exercitum festinus adeas, nunquam
discessurus a Grecis. Futurum est enim Grecos obtinere
uictoriam contra Troyanos voluntate deorum. Eris enim et tu
valde necessarius Grecis ipsis in tuis consiliis et doctrina donec ipsi
predicta uictoria potiantur. " Calcas uero dum sciscitando cognosceret
quod ille erat Achilles qui erat in templo, confestim ad
ipsum accelerat, et conuenientibus ipsis in vnum, sese in amicitie
fedus accipiunt, patefacta inter se de predictis omnibus ueritate.
Quare idem Achilles predictum Calcas antist<it>em multis commoditatibus
le[n]ta fronte honorare curauit.
Sicque anchoris extractis a mari et eis cum eorum nauibus in pelagus
se immissis, incolumes salubriter peruenerunt Athenas. Descendentibus
eis igitur a nauibus ipsis, Achilles predictum Calcas
antist<it>em Agamenoni regi et aliis regibus Grecorum, ducibus,
et principibus presentauit. Et ab Achille narrato responso deorum
de futura eorum uictoria contra Troianos, et qualiter idem Calcas,
nuncius regis Priami, in contrarium responsum obtinuit, et de mandato
sibi ut ad Troyanos non rediret et cum Grecis durante preliorum
turbine moraretur, vniuersi Greci facti sunt hylares et pre
multo gaudio celebrant diem festum, predictum Calcas antist<it>em
in eorum fidelem accipiunt et recipiunt in sinceritatis

Torna all'inizio