dictamen vitiosum habetur quod in prima vel secunda prolatione 
non potest intelligi, si bene legatur pariter et distincte, 
ut patet ex precedenti exemplo. Item fugere debemus et ut 
vitium evitare longam verborum continuationem, que et auditoris 
aures et oratoris spiritum ledere consuevit. Item nota 
quod omnis defectus nimius nec usualiter approbatus est vitiosus. 
Item amphibologicas orationes vitare debemus, que 
magnum prestant impedimentum, sicut Tullius in secundo 
Rethoricorum affirmat. Et est amphibologia ambiguitas dictionis 
vel orationis, ut «iste fuit natus ante patrem». 
Generaliter autem nota quod verba dubia et figurativa, vel 
barbarismus et soloecismus et cetera sunt vitanda et a nostro 
dictamine resecanda, que per Priscianum et Donatum in grammatica 
declarantur. 
XIV. 
 De perfecto dictamine.  
Vitiis itaque penitus eiectis, in summa teneas quod omne 
dictamen commodum et perfectum tria requirit: bonam gramaticam, 
perfectum sensum locutionis, et verborum ornatum. 
Si autem hec tria dictator fecerit, perfecte dictabit. Sed ad 
minus nec latinitas desit, nec sententia generosa: et si ornatum 
adhibuerit, tunc dictamen quod triplici mixtura fulgebit 
laudari merito poterit et communi iudicio confirmari. 
 Incipit secunda pars, de omnibus regulis que faciunt 
ad artem utiliter adnotatis.  
Properate sitientes ad fontem gratulanter, et bibite confidenter 
omnes qui cupitis rethorice venustatis dulcedine satiari. 
Et non vos terreat si non habetis argentum vel aurum: nam 
absque ulla commutatione paratum est poculum universis scientie 
salutaris, quod multa cum aviditate non mediocriter, sed
  |  
  |