Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 672


illius est possibile fore. Sed possibile est ut non sit limitata quantum ad rationem
illius formae, ut scilicet habeat illam formam secundum omnem modum
completionis ipsius, ut nihil sibi desit de pertinentibus ad perfectionem illius
formae; et hoc erit, si ex parte recipientis non sit defectus, vel ex parte agentis.
Et hoc modo dicitur gratia Christi infinita: quia quidquid ad gratiae perfectionem
pertinere potest, totum in Christo fuit.
Tertio quantum ad effectus: quia non limitatur ad aliquos determinatos effectus,
sed potest per gratiam infinitis operari redemptionem; sicut dicitur in lib. De
causis, quod virtus intelligentiae est infinita inferius. Et hic modus
respicit gratiam capitis; secundus autem gratiam singularis hominis; sed primus
gratiam unionis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod videtur intelligi illa auctoritas quantum ad
secundum modum dictum. Hoc enim intendit dicere, quod in Christo non est
gratia limitata quantum ad aliquem modum perfectionis eius; sed habet ipsam
quantum ad omnes. Vel intelligitur de gratia unionis, per quam elevatur ad infinitum
bonum, scilicet ut sit verus Deus.
Ad secundum dicendum, quod verba illa intelligenda sunt quantum ad rationem
gratiae: quia omne quod pertinet ad perfectionem gratiae, collatum ei fuit.
Unde multa alia posset Deus facere, sed non pertinerent ad rationem gratiae;
sicut posset homini multas alias perfectiones naturales et essentiales addere,
sed haec non essent de ratione hominis, et esset tunc alia species et non homo.
Vel dicendum, quod licet, quantum est in se, posset facere maiorem gratiam,
quantum ad essentiam, quam sit Christi; tamen nulla maior posset esse, cuius
capacitas creata sit capax; nec posset facere aliquam capacitatem quae non
esset creata.
Ad tertium dicendum, quod diversis speciebus aptantur diversae quantitates: et
hoc patet de quantitatibus dimensivis: quia est aliqua quantitas determinata
homini, ultra quam non invenitur aliqua quantitas hominis maior; sed invenitur
quantitas arboris maior illa, quae quamvis finita sit, nullo modo ad eam pertingere
potest homo, quantumcumque crescat. Similiter est in quantitatibus virtualibus:
quamvis enim caliditas ignis non excedat in infinitum caliditatem aeris,
tamen est aliquis terminus caliditatis aeris, quem non transgreditur manens
aer; unde nullo modo potest tantum intendi quod aequetur caliditati ignis, nisi
aer fiat ignis: et similiter est in omnibus qualitatibus quae consequuntur alias
perfectiones, vel disponunt ad eas: quia diversis perfectionibus secundum speciem
respondent diversi gradus perfectionum, vel dispositionum.
Perfectio autem ad quam disponit gratia, est coniunctio ad Deum; et haec est
multiplex: scilicet in aenigmate, et per speciem. Unde quantumcumque crescat
gratia viatoris, non potest esse similis gratiae comprehensoris secundum
actum, quamvis virtute possit esse maior; et eadem ratione, quantumcumque

Torna all'inizio