Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 91


bestiarum qui ad nullius pavebit occursum; siquidem
innocentium dormieris securus, quiesces in die antevigilans: ipsas
etiam vigilias sine trepidatione pertransies. Huiusmodi ergo saluberrimum
consilium omnia te desiderio amplectetur: et cave ne
umquam ipsius oblitus pretereas, quoniam scio illud Deo omnino
esse placitum, et ab eius voluntate non discrepare. Preterea votis
omnibus suademus Serenitati tue, ut memor condicionis
tue, in mente habeas Dominum conditorem tuum, ipsumque
Regem tuum fore cognoscas, qui est Rex Regum omnium,
Dominus dominantium, in cuius etiam manu omnes fines terre,
et corda Regum constituunt; cuius solius est disponere tempora,
regna distribuere eaque auferre quando voluerit; unde solus Ipse
est colendus, metuendus et adorandus; a quo nimirum preveniente
nos eius gratia, cum non essemus, habemus esse, vivere et intelligere
atque moveri. Unde dicit Apostolus: Quid enim habes, quod
non accepisti? Aut quid gloriaris tamquam non acceperis? Cave
ergo, ne quando in corde tuo cogitatio subrepens persuadeat
tibi aliquid sine Eo posse haberi; Ipse enim, qui dedit corpus et animam,
te nil operante nec etiam sciente, Ipse quippe dedit et
cetera quecumque habes, etiam si quid in eis visus es operari. Unde
in Evangelio discipulis suis Veritas dicit: Sine me nihil potestis
facere. Si ergo discipuli Petrus et Paulus, Andreas ceterique
Apostoli sine ipso nil potuisse facere credendi sunt, quanto magis
omnes nos, qui ad comparationem illorum pene nihil sumus? Multi
quippe, Deo volente, aut permittente, pro Suo velle in hoc seculo
prosperati sunt; qui postmodum evanescentes in cogitationibus
suis, hoc ipsum non Deo, sed sibi imputantes, altius corruerunt.
Ex quibus exstitit unus Nabuchodonosor Rex Babylonis, qui dum
ambularet in aula regia, subito elevatum est cor eius valde dicens:
Nonne hec est Babylon magna, quam edificavi in domum regni,
in robore fortitudinis et in gloria decoris mei? His itaque verbis
satis manifestum est illum nimis contra Deum superbisse, cum

Torna all'inizio