Sed Pirrus Thelamonii corpus cremari mandauit, et ex eo facto cinere,  
in quodam uase aureo deponi et consignari disposuit cynerem  
ipsum, multi sagacis artificii munimine sigillatum, ad ipsius  Thelamonii  
regis regnum proprium deferendum. Agamenon uero et  
Menelaus cum quibusdam regibus sibi fauentibus contra Pirrum et  
quosdam reges qui Pirro fauebant faciebant se caucius custodire,  
cum Pirrus insidiaretur eisdem et ipsi similiter ipsi Pirro. Sed Anthenor  
suo tractatu inter eos pacem stabilem reformauit, et vniuersos  
maiores Grecorum ad conuiuium in magna sollempnitate studuit  
inuitare. Quos in magna diuersitate ciborum pauit et refecit eosdem,  
et preterea eos in multorum exhibicione donorum honorare  
curauit.  
Greci uero contra Heneam eorum assercionibus impingebant,  
contra eos scilicet fregisse fidem, rupto sui uinculo iuramenti ex  
eo quod Polixenam celauerat, ream mortis, cuius occasione magnus  
Achilles extiterat interfectus. Et ideo, communicato consilio,  
Henee exilium indixerunt ut perpetuo relegaretur a Troya. Qui  
cum non ualeret eorum iusssionibus contraire, Grecis humiliter  
supplicauit ut saltem xxii naues cum quibus Paris apud Greciam se  
contulit sibi concedere dignarentur, et cum refeccione nimia indigerent,  
reficiendi eas spacium sibi deberent indulgere. Quod Greci  
sibi liberaliter concesserunt, quatuor mensium spacio sibi dato ad  
refeccionem ipsarum.  
Interea Anthenor nolens in Troya manere, quibusdam nauibus  
sibi quesitis, voluntarius recessit a Troya cum quantitate plurima  
Troyanorum. Sed quo iuerit, quo diuerterit presens hystoria non  
declarat.  
Heneas uero, contra Anthenorem gerens animum odiosum pro eo  
quod facto suo factum est quod ipse relegaretur a Troya et Anthenori  
patebat plena libertas eundi et redeundi a Troya pro sue arbitrio  
uoluntatis, latentes parauit insidias Anthenori qualiter a Troya  
posset perpetuo relegari et quod facultas ei eundi et redeundi a  
Troya penitus tolleretur. Quapropter Heneas, Troyanis omnibus  
qui superstites erant in Troya ad consilium conuocatis, sic eos alloquitur  
dicens: "Amici fratres, ex quo sinistrante fortuna ad  
presentem statum in quo estis nuperius deuenistis, aperte uidetis 
  |  
  |