Salimbene de Adam: Cronica

Pag 548


sub suo dominio habere terram illam. Dominus Rubinus senex
erat et plenus dierum et misit pro me, eo anno quo fuit mortalitas
maxima et quo Icilinus de Romano captus fuit in bello, scilicet
MCCLIX; et confessus est mecum et bene ordinavit de
anima sua et mortuus est in senectute bona, transiens de hoc
mundo ad Patrem. Uxor vero eius alterum virum accepit,
quam habuit Egidius Scorça, et de solario postmodum cecidit et
mortua est et sepulta.
Alii vero Pellavicini habitabant similiter in episcopatu Parmensi,
in terra que dicitur Varanum, que est pulcra contrata
sita inter Medacianum et Milianum et Costameçanam et Burgum
Sancti Donini; et sunt ibi in multitudine et sunt viri divites
et potentes et curiales et pacifici, et semper pacem cum Parmensibus
habent, quia cives Parmenses sunt. Inde fuit dominus Dalfinus
Pellavisinus, qui MCCXXXVIII fuit potestas Reginus et
fecit fieri de muro civitatis ducenta brachia iuxta alium, sicut
annuatim quilibet potestas facere tenebatur. Hec de Pellavicinis
dicta sufficiant.
In Verona, ut supra iam diximus, post mortem Icilini de
Romano dominatus est dominus Mastinus, quem interfecerunt
quidam Veronenses fortes et pugiles, sperantes post ipsum dominium
habere Verone. Sed decepti fuerunt, quia successit ei
in dominio frater suus germanus dominus Albertus de Scala,
qui fratrem suum optime vindicavit, maleficos occidendo. Iste
semper vivit et dominatur et a Veronensibus valde diligitur,
quia bene se habet. Est enim communis persona et iustitiam
tenet et pauperes diligit, sicut fecerat frater suus; et nichilominus
est ibi potestas alius homo.
In Imola qui sunt ex parte Ecclesie appellati sunt Bricci;
qui ex parte imperii Menduli dicti sunt. Sed hec pars imperialis
in Imola totaliter est deleta. Et pars Ecclesie ex quadam emulatione
et ambitione in duas partes iam dividitur ibi, quia Alidúces
volunt dominari ubi prius dominabantur quidam qui Nurduli
dicebantur. Ista maledictio iam devenit ad Mutinenses et in
Regio invenitur. Avertat Deus quod non inveniatur in Parma,
de qua materia similiter timetur ibidem. Hinc Dominus dixit,

Torna all'inizio