SED CONTRA, Philosophus dicit, in libro de memoria et reminiscentia, 
quod consuetudo est quasi natura. Ergo consuetudine efficitur aliquid homini 
connaturale et facile. Sed nihil aliud virtus est quam quaedam facilitas et inclinatio 
per modum naturae ad bonum rationis, ut dicit Tullius. 
Ergo ex consuetudine acquiritur aliqua virtus. 
Praeterea, malum non est fortius in agendo quam bonum. Sed malis operibus 
acquiritur aliquis habitus vitiosus. Ergo ex bonis operibus acquiritur aliquis 
habitus virtuosus. 
Quaestiuncula III 
1. Ulterius. VIDETUR quod non oporteat ponere aliquas virtutes morales infusas. 
Ea enim quae per principia naturalia possunt causari, non oportet quod divinitus 
praeter naturalia principia causentur, nisi aliquando miraculose fiat; sicut 
quod sanitas restituitur, quam etiam natura posset restituere, licet non statim. 
Sed ad virtutes morales possumus pervenire per naturalia principia, ut probatum 
est. Ergo non indigemus quod virtutes nobis infundantur. 
2. Praeterea, ad actum quantumcumque perfectum non requiritur nisi quod sit 
actus rectus, et meritorius. Sed ad faciendum actum rectum sufficit virtus acquisita, 
ad faciendum autem meritorium sufficit caritas. Ergo non indigemus virtutibus 
moralibus infusis. 
3. Praeterea, virtutes quas Deus in nobis sine nobis operatur, sunt mentis qualitates, 
ut dicit Augustinus, et non in viribus organis affixis. 
Sed aliquae Moralium virtutum, ut dictum est, sunt in irascibili et concupiscibili 
quae non sunt partes mentis, cum sint vires organis affixae. Ergo virtutes 
istae ad minus non possunt esse infusae. 
4. Praeterea, virtutes morales a consuetudine dicuntur, ut patet 2 Ethic. Sed 
quod est ex consuetudine, non est infusum. Ergo virtutes morales non possunt 
esse infusae. 
SED CONTRA, Sap. 8, 8: «Sobrietatem et prudentiam docet, et iustitiam et virtutem»; 
et tanguntur ibi istae quatuor cardinales virtutes, ut in littera Magister 
dicit, quae sunt virtutes morales. Sed sapientia Dei non solum docet intellectum 
instruendo, sed etiam affectum movendo. Ergo istae virtutes etiam sunt infusae. 
Praeterea, in pueris baptizatis et in contritis de peccatis, sunt omnes virtutes. 
Sed non possunt esse acquisitae; quia proprium actum virtutis non participant, 
ut dicitur 1 Ethicor., neque etiam unus actus contritionis sufficere potest ad 
acquirendum omnes virtutes. Ergo omnes virtutes morales etiam sunt infusae. 
Quaestiuncula IV 
1. Ulterius. VIDETUR quod etiam non differant specie infusae ab acquisitis. Agens 
enim, cum sit extra rem, non diversificat speciem: unde eiusdem speciei est oculus 
quem Deus caeco nato restituit, et quem in aliqua creatura causat. Sed virtutes 
infusae differunt ab acquisitis penes agens primum. Ergo non differunt specie.
  |  
  |