Stephanus III papa: Epistolae

Pag 563


Quapropter et beatus Petrus princeps apostolorum, cui regni caelorum claves a
domino Deo traditae sunt et caelo ac terra ligandi solvendique concessa est potestas,
firmiter excellentiam vestram per nostram infelicitatem obtestatur; simulque et nos
una cum omnibus episcopis, presbiteris et ceteris sacerdotibus atque cunctis a proceribus
et clero sanctae nostrae ecclesiae, abbatibus etiam et universis religiosis divino
cultui deditis seu optimatibus et iudicibus vel cuncto nostro Romanorum istius provintiae
populo sub divini iuditii obtestatione vos adoramus per Deum vivum et verum,
qui est iudex vivorum et mortuorum, et per eius ineffabilem divinae maiestatis potentiam
atque per tremendum futuri iuditii diem, ubi omnes principes et potestates
et cunctum umanum genus cum tremore assistere habebimus, nec non et per omnia
divina misteria et sacratissimum corpus beati Petri, ut nullo modo quisquam de vestra
fraternitate praesumat filiam iam dicti Desiderii Langobardorum regis in coniugium
accipere, nec iterum vestra nobilissima germana Deo amabilis Ghysila tribuatur filio
saepe fati Desiderii, nec vestras quoquo modo coniuges audeatis dimittere.
Sed magis recordantes, quae beato Petro apostolorum principi polliciti estis,
viriliter eisdem nostris inimicis Langobardis resistitae, distringentes eos firmiter, ut
propria sanctae Dei ecclesiae Romane rei puplicae reddere debeant, eo quod,
omnia quae vobis polliciti sunt transgredientes, nos cotidiae adfligendo et obprimendo
non cessant, etiam quia aliquid nobis reddere minime sunt inclinati etiam et nostros
invadere fines noscuntur. Et tantummodo per argumentum in praesentia de vestris
missis simulant iustitias nobis faciendum; nam nihil ad effectum perducitur, et quicquam
ab eis de nostris iustitiis nequaquam recipere valuimus.
Unde ecce, ut cuncti nostri dolores subtiliter vestris auribus suggerantur, direximus
nostros missos, videlicet Petrum dilectum filium nostrum, presbiterum, et
Pampylum defensorem regionarium sanctae nostrae ecclesiae, quos et de imminente
nobis tribulatione nec non et de singulis causis subtiliter informavimus, vestro regali
intimandum culmini. Et petimus, ut solitae benignae eos suscipere nostraeque petitioni
vestras a Deo inspiratas aures adcommodare dignemini et amplissimam liberationem
atque exaltationem sanctae Dei ecclesiae, spiritalis matris vestrae, et istius
a vobis redemtę provintiae defensionem perficere iubeatis, ut perfectam remunerationem
a iusto iudicae Deo nostro, intercedente eius principe apostolorum beato Petro,
suscipiatis.
Praesentem itaque nostram exhortationem atque adorationem in confessione beati
Petri ponentes, et sacrificium super eam atque hostias Deo nostro offerentes, vobis
cum lacrimis ex eadem sacra confessione direximus. Et si quis, quod non optamus,
contra huiusmodi nostrae adiurationis atque exhortationis seriem agere praesumserit,
sciat se auctoritate domini mei, beati Petri apostolorum principis, anathematis vinculo
esse innodatum et a regno Dei alienum atque cum diabolo et eius atrocissimis
pompis et ceteris impiis aeternis incendiis concremandum deputatum; ad vero, qui
observator et custos istius nostrae exhortationis extiterit, caelestibus benedictionibus
a domino Deo nostro illustratus aeternis praemiorum gaudiis cum omnibus sanctis et
electis Dei particeps effici mereatur.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio