Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 32


certatim parat. Majo itaque intrante, dux, ab Apulia cum maximo equitatu Regium
veniens, etiam navalem exercitum per mare venire fecit. Belcamet vero, admiraldus Siciliae,
audiens expeditionem versus Siciliam apparari, naves, quas cattos appellant, quae hostium
transitum impediant, a Panormo in Farum mittens, per aliquot dies hostes transire impediunt.
Nam, quamvis noster navalis exercitus plurimus esset, eorum tamen amplior et fortioribus
navibus abundantior erat. Nostri denique tantummodo germundos et galeas, Sicilienses
vero cattos et golafros, sed et dromundos et diversae fabricae naves habebant.
IX. - Dux ita sibi transitum turbari videns, cum frate comite et sapientibus exercitus,
accepto consilio, divinum invocat auxilium. Exercitui, ut sacerdotibus confiteantur et, poenitentia
suscepta, omnes communicent, indicit; ipse cum fratre, si terra divino auxilio illis
tribuatur, sese deinceps Deo devotiores futuros voto promittunt, certa fide in mente retinentes
quod scriptum est:In omnibus negotiis tuis Deus adjutorem tibi assume, et habebis
prosperos effectus
. Et quia non est consilium contra Dominum, et quod nulla proficiendi
difficultas est, ubi Spiritus Sanctus cooperator adest, in omnibus, quae facere disponebant,
Deum ordinatorem et fortiorem gubernatorem lacrimabili compunctione cordis implorant.
X.- Comes itaque Rogerius, videns hostes ex altera ripa contra suum exercitum adjacere
et nusquam promoveri, ad callida argumenta, ut solitus erat, ac si legisset:Quid refert?
Armis contingat palma dolisve
, convertitur, consiliumque duci dedit: ut, ibidem cum exercitu
remanens, sese hostibus ostentaret; ipse interim, cum centum quinquaginta militibus Regium
usque progrediens, navibusque sibi abinde sub nocturna umbra contraductis, mare, nescientibus
hostibus, transiens, Siciliam invaderet. Duce vero, timore amittendi fratrem, hoc negante
et dicente se nil per fratris mortem lucrari velle, sed potius fratris vitam omni lucro
praeponere, Regium, praemissis navibus, ipse comes cum trecentis militibus subsecutus, ut
semper militia praesumptuosus et magnarum rerum attentator, mare, incertis hostibus, impune
transiens, ad locum, qui Trium Monasterium dicitur, applicuit; navesque remittens, ne forte
aliquis suorum ad illas refugeret, Messanam oppugnatum vadit. Quam inermem inveniens
- nam jamdudum defensores eius peremerat - urbe capta, turres et propugnacula eius
diruit: quos invenerunt interfectis, quibusdam vero ad Panormitanas naves transfugientibus,
anno ab incarnatione Domini MLX[I].
XI. - Inter quos et quidam juvenis de nobilioribus Messanae urbis civibus, sororem habens
pulcherrimam, dum fugiens secum adducere nititur: puella, ut tenuis virguncula, et debilis
naturae, laboris expers, timore et insolito cursu deficere coepit. Frater vero, ad fugam
dulcissime illam verbis excitans, dum minime proficit, viribus exhaustam videns, ne, inter
Normannos remanens, ab aliquo eorum corrumperetur, gladio appetens, interfecit. Et quamvis
prae dulcedine sororis lacrimis perfunderetur - unica enim erat - maluit sororis interemptor

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio