| nosse desiderat, ad huius praeceptoris oraculum doctrinamque recurrat.
 Nec illi humiliter offerre, quod solvendum est, erubescat, etiamsi et ipse,
 quod queritur, non ignorat. Nunquid enim angelus de caelo veniens nesciebat
 docere Cornelium, quem videlicet, ut, quid sibi agendum esset,
 addisceret, destinavit ad Petrum?  Mitte , inquit,  viros in Ioppen, et accersi
 Symonem, qui cognominatur Petrus. Hic hospitatur apud Symonem quen  dam
 noverat fuisse commissum.
 Quid ergo mirum, si sacerdos licet sanctitate conspicuus, licet eloquiis
 divinis vehementer instructus, ad apostolorum principis magisterium
 misit, ad quem etiam angelus docendi gratia primitias gentium Cornelium
 destinavit?  Pauli etiam ad Galathas haec verba sunt:  Paulus , ait,  apostolus
 non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum
 Patrem, qui suscitavit eum a mortuis .Hic itaque, qui non ab hominibus
 sed ab ipso Christo et Deo Patre fuerat factus apostolus atque ab auctore
 sapientiae sufficienter instructus, ad Petri tamen magisterium venit, et non
 in transcursu, sed per plurimos dies apud eum velut in caelesti scola
 permansit.   Veni , inquit,  Hierosolimam videre Petrum et mansi apud eum
 diebus quindecim . Per misticum scilicet ebdoadis et ogdoadis numerum
 veteris instrumenti simul ac novi didicit sacramentum.
 Dignum ergo fuit, ut ad sedem illius vestra sancta prudentia solvendam
 dirigeret questionem, ad quem et ignarus fidei vir angelitus mittitur, et a
 quo apostolus etiam, qui iam a Deo instructus fuerat, plenius eruditur.  Et
 quia per Moysen dicitur:  Habetis Aaron et Ur vobiscum, si quid natum
 fuerit questionis, referetis ad eos .
 | 
 |