Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 256


17. LANFR. Ecce tertio paratus sum . Semel venerat
ad eos, et alia vice paratus fuit, sed non venit,
et hoc est tertio, quo ad eos paratum se dicit
venire.
18. Non ero gravis vobis . Ne diceretur ideo nunc
venire, ut quidquid olim eis pepercerat modo subriperet,
dicit: Non ero gravis vobis, quia non quaero
vestra, et hoc est, non gravabo vos.
19. AMBROS. Nec enim debent filii . Patrem se
eorum significat. Carnales tamen patres sunt qui
filiis thesaurizant. Nam spirituales dignum est ut a
filiis accipiant sumptus. Hic autem in tantum se
probat nolle accipere ut transferat causam carnalis
patris ad spiritualem.
20. Ego autem libentissime . Dicit non solum
sua pro salute eorum impendere, sed se etiam mori
paratum.
21. LANFR. Nunquid per aliquem . Ne quis dicat:
Tu quidem per te non gravasti nos, sed callide per
tuos, hoc removet.
22. Quos misi ad vos . Per nullum, inquit, quos ad
vos miserim decepi vos; quia neque per Titum,
neque per Barnabam, neque per quemlibet alium
decepi vos, nam semper idem fui, et hoc est quod
dicit, Nonne eodem spiritu? etc.
23. Timeo enim ne forte . Facilius enim ad
fidem veniebant, quod ab eis nihil accipiebat, et
si acciperet tutius peccarent, et ideo dicit: Timeo
enim, etc.
24. AMBROS. Ne iterum cum venero . Illis peccantibus
se humiliari dicit, quia ut pius pater eorum
peccato deflet

Torna all'inizio