| sit in comitium, hoc est in conventum, venire. Plautus
 (Curc. 400): “Quaeso, ne me incomities.”
 Incita,  incitata.
 Inchoare  videtur ex Graeco originem trahere, quod Hesiodus
 (Theog. 116) omnium rerum initium esse dixerit chaos.
 Increpitare,  arguere, conviciari.
 Inconciliasti,  comparasti, commendasti, vel, ut antiqui, per
 dolum decepisti.
 Inclutus,  nobilis, clarus.
 Inceps,  deinceps.
 Incestus  a Grseco trahitur. Nam illi facinus dicunt anekeston.
 Inconspretum,  non inprobatum.
 Incoctae  dicebantur mulieres plus aequo calamistris usae.
 Incavillatio  per despectum inrisio.
 Incalationes  invocationes.
 Inconditum  non ordinate conpositum.
 Incuria  neglegentia.
 Incensit,  incenderit, sicut incepsit, inceperit.
 Incomitem  sine comite.
 Incessere  inmittere ac iactu vel verbis petere.
 Inclamare  conviciis et maledictis insectari.
 Incicorem,  inmansuetum et ferum. Pacuvius (386): “Reprime
 incicorem iracundiam.” Interdum cicur pro sapiente
 ponitur, ut idem Pacuvius (387): “Consilium cicur.”
 Inpolitias  censores facere dicebantur, cum equiti aes abnegabant
 ob equum male curatum.
 Inpages  dicuntur, quae a fabris in tabulis figuntur, quo firmius
 cohaereant, a pangendo, id est figere. Unde et poetae
 pangere versus dicuntur et agricolae pangere plantas.
 | 
 |